Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 579 > >|
1
priſma vel cylindrus ſolidus, tunc quidem dum priſ­
ma deſcendit, vniuerſa aqua illud ambiens ſurſum̨
eleuatur.
vel illo aſcendente hæc deprimitur, com­
parari ergo debet priſma comprehenſum cum anulo
ſeu potiùs cum fiſtula fluida id ambiens, & ſic effici­
tur libra quædam plana cuius fulcimentum erit linea
in confinio cylindri demerſi, & fluidi ambientis ex­
tenſa pariterque locus, vbi communis grauitas exer­
cetur non erit punctum, ſed erit quoque linea in eo­
dem plano horizontali producta; ſed facilitatis gra­
tia concipi debet ſector aliquis in prædicto plano ex
centro prædictæ libræ ſuperficialis in axe cylindri
conſtituto vſque ad ſuperficiem aquæ ambientis, quę
contrarijs motibus vnà cum cylindro mouetur; ſeù
potius concipi debet radius, ſeù ſemidiameter non in
diuiſibilis, ſed phyſica, & hęc vſurpari poteſt vt libra
particularis cum ſuo fulcimento, & centro grauita­
tis, vniuerſa verò libra ſuperficialis compoſita erit ex
pluribus, & innumeris libris radioſis, vt dictum eſt,
& hæc innuiſſe modò ſufficiat in hac generali præpa­
ratione, inferiùs enim accuratiùs exponentur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index