Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 101 > >|
1
SIT pyramis, cuius baſis triangulum abc; axis dc: &
ſecetur plano baſi æquidiſtante; quod ſectionem faciat fgh;
occurratque axi in puncto k. Dico fgh triangulum eſſe, ipſi
abc ſimile; cuius grauitatis centrum eſt K. Quoniam enim
duo plana æquidiſtantia abc, fgh ſecantur à plano abd;
communes eorum ſectiones ab, fg æquidiſtantes erunt: &
eadem ratione æquidiſtantes ipſæ bc, gh: & ca, hf.
Quòd
cum duæ lineæ fg, gh, duabus ab, bc æquidiſtent, nec
ſint in eodem plano; angulus ad g æqualis eſt angulo ad
b.
& ſimiliter angulus ad h angulo ad c: angulusque ad fci,
qui ad a eſt æqualis.
triangulum igitur fgh ſimile eſt tri­
angulo abc.
Atuero punctum k centrum eſſe grauita­
tis trianguli fgh hoc modo oſtendemus.
Ducantur pla­
na per axem, & per lineas da, db, dc: erunt communes ſe­
ctiones fK, ae æquidiſtantes: pariterque kg, eb; & kh, ec:
quare angulus kfh angulo eac; & angulus kfg ipſi eab
30[Figure 30]
eſt æqualis.
Eadem ratione
anguli ad g angulis ad b: &
anguli ad h iis, qui ad c æ­
quales erunt.
ergo puncta
eK in triangulis abc, fgh
ſimiliter ſunt poſita, per ſe­
xtam poſitionem Archime­
dis in libro de centro graui­
tatis planorum.
Sed cum e
ſit centrum grauitatis trian
guli abc, erit ex undecima
propoſitione eiuſdem libri,
& K trianguli fgh grauita
tis centrum.
id quod demonſtrare oportebat. Non aliter
in ceteris pyramidibus, quod propoſitum eſt demonſtra­
bitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index