Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 203 > >|
1tus à Fluctibus, Salomon Caus, Simon Stevinus, Theo­
dorus Muretus, Vaſſor Arabs, Vitruvius, eiusque Com­
mentatores, vt Philander, Barbarus, Cæſarinus, alijque.

Hæc Auctorum nomina.
Ex his Archimedes duos perſcripſit libros περὶ τῶν ὀχουμένων,

hoc eſt, de Inſidentibus in humido, ex quibus pauca noſtro in­
ſerviunt propoſito. Athanaſius Kircherus Societ. Jeſu multa

paſſim hydraulica atque pnevmatica machinamenta inſerit ſuis
doctiſſimis libris, præſertim de Arte Magnetica, de Lumine &
Vmbra, de Conſono & Diſſono, ac noviſſimè ſuo incompara­
bili de Ægyptiorum hieroglyphicis Operi quem Oedipum Ægy­
ptiacuin inſcripſit: multa quoque inter eius Manuſcripta re­
peri, multaque oretenus ab eodem percepi.
Auguſtinus Ra-

mellus ingens ſcripſit Opus de Machinis Italico & Gallico idio­
mate, interque illas ingentem habet copiam Antliarum diverſis
modis conſtructarum, aliasque nonnullas praxes ad elevandas
aquas, ſed omnes tractoriæ ſunt Machinæ ad primum pertinen­
tes genus.
Benedictus Castellus, olim Mathematicus Pon-

tificius, libellum compoſuit Italico idiomate de aqua cur­
rente, ſed per alveos, aquæductus, & tubos inclinatos; quæ
proinde ad nos non pertinent.
Daniel Lipſtorpius Lubecenſis

edidit Specimina Philoſophiæ Carteſianæ, in cuius parte 3. c. 3.
multas adducit Machinas hydraulico-pnevmaticas, easque
explicat ex Carteſij principijs.
Daniel Schvventerus, & Ge-

orgius Philippus Harstorfferus Norimbergenſis Patritius, in

Delicijs Mathematicis multas afferunt, easque iucundiſſimas
Machinas hydraulicas, & pnevmaticas.
Multas etiam in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index