Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
31 5
32 6
33 7
34 8
35 9
36 10
37 11
38 12
39 13
40 14
41 15
42 16
43 17
44 18
45 19
46 20
47 21
48 22
49 23
50 24
51 25
52 26
53 27
54 28
55 29
56 30
57 31
58 32
59 33
60 34
< >
page |< < (14) of 376 > >|
4014M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA
CAPUT IV.
De electione locorum ſalubrium.
In ipſis vero moenibus ea erunt principia. Primum electio loci ſaluber-
rimi.
Is autem erit excelſus et non nebuloſus, non pruinoſus , regio- nesque coeli ſpectans, neque aeſtuoſas neque frigidas, ſed temperatas.
Deinde ſi evitabitur paluſtris vicinitas. Cum enim aurae matutinae cum
ſole oriente ad oppidum pervenient, et iis ortae nebulae adjungentur,
ſpiritusque beſtiarum paluſtrium venenatos cum nebula mixtos in habita-
torum corpora ſlatus ſpargent, eſſicient locum peſtilentem.
Item ſi ſecun-
dum mare erunt moenia, ſpectabuntque ad meridiem, aut ad occidentem,
non erunt ſalubria;
quia per aeſtatem coelum meridianum ſole exoriente
caleſcit, meridie ardet.
Item, quod ſpectat ad occidentem, ſole exorto
tepeſcit, meridie calet, vespere ſervet.
Igitur mutationibus caloris et re-
ſrigerationis, corpora quae in iis locis ſunt, vitiantur.
Hoc autem licet
animadvertere etiam ex iis, quae non ſunt animalia.
In cellis enim vina-
riis tectis, lumina nemo capit a meridie, nec ab occidente, ſed a ſepten-
trione;
quod ea regio nullo tempore mutationes recipit, ſed eſt ſirma per-
petuo, et immutabilis.
Ideo etiam et granaria, quae ad ſolis curſum ſpe-
ctant, bonitatem cito mutant, obſoniaque, et poma, quae non in ea coeli
parte ponuntur, quae eſt averſa a ſolis curſu, non diu ſervantur.
Nam
ſemper calor cum excoquit, a rebus ſirmitatem eripit, et vaporibus ſer- vidis exugendo naturales virtutes, diſſolvit eas, et ſervore mollescentes
eſſicit imbecillas:
ut etiam in ſerro animadvertimus, quod quamvis natura
ſit durum, in ſornacibus ab ignis vapore percaleſactum ita mollescit, uti
in omne genus ſormae ſaciliter ſabricetur:
et idem cum molle et candens
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index