Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 403 > >|
1delatus, poſt ſe cogitur calidos vapores re­
linquere: & ipſe etiam ſolus vi impetus in­
greditur cutis oſcula: atque ob hæc duo im­
pensè refrigerat, quorum neutrum accidit, ſi
toto ore exſuffles, ac lentè.
Quòd ſi vel cele­
riter patenti ore, vel conſtricto, ac propè ad­
mota manu, excalefacies quidem parùm,
aut vix refrigerabis.
Excalefacit etiam ſpiri­
tus qualiſcunque, etiam ſi vi impellatur, con­
cluſam
manum: quia vapor calidus eſt, nec
poteſt exhalare.
Calidus quidem vapor, quia
ab ore erit, non poteſt exhalare manu con­
cluſa: ſed motu in patenti loco refrigeratur,
& ad propriam redit naturam.
Aër enim qui
auſtralibus ventis ad nos defertur, tametſi
calidus ſit, ob vapores eſt talis: vnde in iu­
gis montium ſemper refrigerat.
Indicio ſunt
grandines, quæ & media æſtate, & ab au­
ſtro, & non altiùs montium cacuminibus de­
cidunt.
Grando enim frigidiſſima eſt. Sed vt
ſeruaretur aër, atque peregrinam omnem
qualitatem exueret, perpetuò moueri neceſ­
ſe fuit.
Indicio eſt autem aërem ſemper mo­
ueri, quòd in anguſtis locis aura ſemper ſpi­

rat.
Cùm enim altiùs ſemper moueatur, at­
que aſſiduè agitetur, inferiùs hic leuiter ſem­
per flat: qui cùm è rima exitum habuerit,
coacto toto impetu propter loci anguſtiam
vehementer imprimit, exemplo aquarum in

fluminibus magnis, quæ cùm vix fluere vi­
deantur, per anguſta loca, aut vocatas con­
chas deductæ, conatu magno ac ſtrepitu,
tùm fragore immenſo coguntur erumpere.
Motus enim, & cætera, quæ ſubſtantiis con­

tinuis adueniunt, in vnum cogunt: vbi etiam
ampla moles in exiguam aliquam partem
concluditur.
Inde ex hoc crypto porticus fri­
gidiſſimas conſtruere docemur, plures atque
anguſtas receſſus in illas dirigendo.
Et in
Ægypto aër nimio æſtu ferueat, excogitata
ratio turrium altiſſimarum, in quibus anfra­
ctus anguſtiores è ſummo vertice obliqui
aërem deducunt frigidiſſimum: quia à locis
exceptus purioribus frigidior eſt, & ob ſpa­
tij longitudinem fertur magno impetu, at­
que ideò frigidiſſimus euadit, & vehemen­
tiùs imprimit.
Externus verò calor à muri
craſſitudine arcetur.
Et loci obliquitas ra­
dios ſolis impedit, admiſſa luce, ne ingre­
diantur.
His quatuor conſiliis in calidiſſima
quacunque regione amœniſſimos receptus
atque ſaluberrimos fabricare licet: ſunt
enim ſalubres, quia perflati.
At dices: Vide­
mus in turrium cacuminibus poſitis flabel­
lis ex tenuiſſimis, leuiſſimiſque laminis me­
tallicis volubilibus, ventos ſolùm eas moue­
re, aliter autem quieſcunt: non igitur ſem­

per aër mouetur.
Cùm enim ſcire cupimus
vnde ſpirent venti, flabelli aciem ad quam
partem reſpiciat atque confideat inſpici­
mus, ventumque ex aduerſa regione flare
cognoſcimus.
Quòd ſi in pluribus locis acies
conſideat flabelli, totidem flant venti ex ad­
uerſis regionibus quot fuerint loci, in qui­
bus conſiderint: vt ſi ad Boream reſpiciat
flabellum, ex auſtro ventus flat: ſi ad Orien­
tem, ex Occidente: ſi modò ad Boream, mò­
dò ad Orientem, vterque ventus ſpirat.
Ea­
demque ratio, & in aliis, & in pluribus ob­
ſeruanda.
Vnde Tritonem illum Vitruuia­
num collocare docemur.
Verùm cùm venti
non ſpirant, aër ad partem vnam leuiter
tendit, inclinaturque eò perpetuò flabel­
lum: ob id non agitatur, & tamen ſemper
ſpirat.
Eſt autem cùm γαλήνη viget, aëris

motus ex Oriente, tendunt enim flabella ad
Occidentem: atque hic motus naturalis eſt
aëris.
Aër igitur frigidiſſimus eſt, ac ſemper
mouetur.
Factus eſt etiam natura tenuiſſi­
mus.
Ergo aër tenuiſſimus eſt etiam, vt ictus
omnes exciperet.
Nam in terra ob ſolidita­
tem motus non fiunt, niſi obſcuri: in aqua

verò etiam lenti: ſolus aër ictibus excipien­
dis aptiſſimus, & ob ipſam tenuitatem eſſe
videtur.
Sunt autem motus ſimplices alij
præter tres ſuperiùs dictos, quatuor.
Cœle­
ſtis, qui maximè eſt naturalis & alius rurſus
naturalis, qui à quadam obedientia rerum
fit, vt aquæ ob Lunam, & ferri ad Hercu­
leum lapidem: & voluntarius, qui animali­
bus conuenit: quartus ex his eſt violentus,
de quo nunc ſermonem habere propoſitum

eſt: nam de aliis ſuo loco dicemus.
Vniuerſi
igitur motus ſimplices ſeptem ſunt, compo­
ſiti verò ex his fiunt.
Itaque cùm hæc pro­
poſitio à Philoſopho accepta eſſet, quòd ni­
hil mouetur abſque motore, & quòd illud,
quod mouetur motu violento, non habet
principium in ſe: quia motus eius eſt purè
violentus, quare principium eſt extrà, ſequi­
tur vt violenter mota ab aliquo extra mo­
tam rem moueantur.
Hoc autem non po­
teſt eſſe niſi aër, igitur mota violenter ab
aëre mouentur.
Et quia cadebat dubitatio
eadem in aëre, propter vnam propoſitionem,
quæ eſt vera: quod omne corpus mouens
mouetur, & ideò ſi aër mouet lapidem pro­
iectum, mouetur: igitur ab aliquo mouetur
aër: & ideò hæremus ſicut de lapide.
Dicunt
quòd aër cùm ſit leuis, à ſua forma mouetur:
& ideò iuxta hanc ſententiam quatuor ortæ
ſunt opiniones, quas nullus expoſitorum in­
tellexit, & maximè Ariſtotelis ( quem adeò
iactant ) opinionem.
Prima igitur eſt, quòd
motum, vtpote lapis A, moueatur vi acqui­
ſita à proiiciente: ſicut cùm calefactum ab
igne, calefacit poſtmodum caliditate acqui­
ſita alia, & ipſum calidum diu manet: ita
motum recipit vim illam à mouente, per
quam fertur, donec quieſcat.
Senſibilis eſt
hęc opinio, quæ Antiquorum eſt argumento
ab Ariſtotele adducto reiecta.
Sed & quòd
ab aëre moueatur inditio eſſe poteſt, quòd
non tangens fulmen, arbores tamen etiam
proſternit.
Secunda Platonis fuit, quòd O
motum, gratia exempli, à mouente tranſ­
fertur vſque ad B: inde cum relinquitur à
mouente, aër interim qui erat in loco mobi­
lis, id eſt, in A, implet locum inter A & B, &

ita tangit A mobile cum motu, & hoc modo
ſemper implet locum, quem A mobile deſe­
rit, cum eo impetu cum quo Aiam mouetur:
hoc enim neceſſe eſt ob raritatis motum, ſeu
ne detur vacuum.
Sic igitur Plato poteſt ar­
gumentari: Moto à quocunque impetu aër
ſubſequitur, eodem impotu implendo lo­
cum, & tangit A motum, igitur mouebit A
ipſe aër eodem impetu, quo priùs motum
continuum faciendo: vocatque hunc modum
antiperiſtaſin, id eſt, locorum ſucceſſione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index