Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 241 > >|
1 Sive adeo potius numquam concreta creasset
Ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.

Nam certe neque consilio primordia rerum
Ordine se quaeque, atque sagaci mente locarunt:
Nec quos quaeque darent motus pepigere profecto:
Sed quia multa modis multis mutata per omne
Ex infinito vexantur percita plagis,
Omne genus motus, & coetus experiundo;
Tandem deveniunt in talis disposituras,
Qualibus haec rerum consistit summa creata:
Et multos etiam magnos servata per annos,
Ut semel in motus coniectast convenientis,
Efficit, ut largis avidum mare fluminis undis
Integrent amnes, & solis terra vapore
Fota novet fetus, summissaque gens animantum
Floreat, & vivant labentes aetheris ignes.

Quod nullo facerent pacto, nisi materiai
Ex infinito suboriri copia posset,
Unde amissa solent reparare in tempore quoque.

Nam veluti privata cibo natura animantum
Diffluit amittens corpus: sic omnia debent
Dissolui, simul ac defecit suppeditare
Materies recta regione aversa viai.

Nec plagae possunt extrinsecus undique summam
Conservare omnem, quaecumque est conciliata.

Cudere enim crebro possunt, partemque morari,
Dum veniant aliae, ac suppleri summa queatur:
Interdum resilire tamen coguntur, & una
Principijs rerum spatium, tempusque fugai
Largiri, ut possint a coetu libera ferri.

Quare etiam atque etiam suboriri multa necesse est.

Et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index