Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (62) of 760 > >|
40062ARIST. DE GEN. ET CORR. ſupponatur, & demonstratũ ſit continuam rebus ipſis ge-
nerationem, corruptionemq́;
cõpetere, & lationem gene-
rationis cauſam eſſe dicamus, patet quòd ſi unica latio fo-
ret, fieri non poſſet ut ambe fierent, proptereà quòd con-
trariæ ſunt.
Nã idem eodemq́; modo ſemper habens, idẽ fa-
cere natũ eſt.
Quare aut generatio ſemper eſſet, aut cor-
ruptio.
Multos autem eſſe motus, contrariosq́; aut latione,
aut inæqualitate cõuenit:
contrariorum enim cõtrariæ ſunt
cauſæ.
Quocirca & prima latio, ortus, ac interitus cauſa
non eſt, ſed obliqui circuli latio:
ea nanq; & cõtinua eſt, &
duobus motibus fit.
Nã generatio, corruptió ue futura ſit
ſemper continua, ſemper quippiam quidem moueri neceſſe
eſt, ut ne mutationes istæ deficiant:
ſed duobus, ut ne altera
duntaxat eueniat.
Continuitatis igitur cauſa eſt, latio uni-
uerſi:
acceſſus uerò, et receſſus, ipſa decliuitas: accidit enim
ut interdũ procul, inter dũ propè exiſtat.
Atq; cùm inter-
uallum ſit inæquale, motus erit inæqualis.
Quare ſi ex co
generat quia accedit, &
{pro}pè eſt: & quia abſcedit, & pro-
cul existit, hoc idẽ corrũpit.
Atq; ſi quia ſæpenumero ac-
cedit, generat:
& quia plerumq́; recedit, corrumpit: cõtra-
riorum enim cauſæ ſunt contrariæ.
Et generatio, atq; cor-
ruptio ſecundũ naturam, æquali in tempore fiunt.
Quocir-
ca &
cuiuſq; tempus, & uita, numerum habent, numeroq́;
præfiniuntur: omnium enim ordo eſt. Et omne tempus ac
uita, circuitu menſuratur:
uerũ non eodẽ omnis, ſed alia mi-
nori, alia maiori mẽſuratur:
alij ſiquidem annus, alij maior,
alij minor circuitus, menſura eſt.
Apparent autẽ & ad ſen-
ſum hiſce quæ dicimus cõſentanea.
Accedẽte nanq; ſole ge-
nerationem fieri, &
recedente corruptionẽ, & in tempore
æquali utrunq;
, uidemus. Nam corruptionis, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index