Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713
page |< < of 524 > >|
1
rent. Ea Q.E.D. cauſa Globus terreus aquis undique coopertus,
ſi rarior eſſet quam aqua, emergeret alicubi, & aqua omnis inde
defluens congregaretur in regione oppoſita.
Et par eſt ratio
Terræ noſtræ maribus magna ex parte circumdatæ. Hæc ſi den­
ſior non eſſet, emergeret ex maribus, & parte ſui pro gradu levi­
tatis extaret ex Aqua, maribus omnibus in regionem oppoſitam
confluentibus.
Eodem argumento maculæ Solares leviores ſunt.
quam materia lucida Solaris cui ſupernatant.
Et in formatione
qualicunque Planetarum, materia omnis gravior, quo tempore
maſſa tota fluida erat, centrum petebat.
Unde cum Terra com­
munis ſuprema quaſi duplo gravior ſit quam aqua, & paulo infe­
rius in fodinis quaſi triplo vel quadruplo aut etiam quintuplo gra­
vior reperiatur: veriſimile eſt quod copia materiæ totius in Terra
quaſi quintuplo vel ſextuplo major ſit quam ſi tota ex aqua con­
ſtaret; præſertim cum Terram quaſi quintuplo denſiorem eſſe
quam Jovem jam ante oſtenſum ſit.
Igitur ſi Jupiter paulo den­
ſior ſit quam aqua, hic ſpatio dierum triginta, quibus lon­
gitudinem 459 ſemidiametrorum ſuarum deſcribit, amitteret in
Medio ejuſdem denſitatis cum Aere noſtro motus ſui partem fere
decimam.
Verum cum reſiſtentia Mediorum minuatur in ratione
ponderis ac denſitatis, ſic ut aqua, quæ partibus 13 2/3 levior eſt
quam argentum vivum, minus reſiſtat in eadem ratione; & aer,
qui partibus 850 levior eſt quam aqua, minus reſiſtat in eadem
ratione: ſi aſcendatur in cœlos ubi pondus Medii, in quo Planetæ
moventur, diminuitur in immenſum, reſiſtentia prope ceſſabit.
HYPOTHESIS I.
Centrum Syſtematis Mundani quieſcere.
LIBER
TERTIUS.
Hoc ab omnibus conceſſum eſt, dum aliqui Terram alii Solem
in centro Syſtematis quieſcere contendant.
Videamus quid inde
ſequatur.
PROPOSITIO XI. THEOREMA XI.
Commune centrum gravitatis Terræ, Solis & Planetarum om­
nium quieſcere.
Nam centrum illud (per Legum Corol. 4.) vel quieſcet vel
progredietur uniformiter in directum.
Sed centro illo ſemper

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index