Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (286) of 434 > >|
401286VARIA CIRCA ſequenter omnia pondera lineæ G H cum tot ponderi-
bus ſumtis poſt K in linea K O;
id eſt, ſi ſumatur pars
K P æqualis lineæ G H, pondera appenſa inter K
&
P, æquiponderabunt cum omnibus ponderibus lineæ
G H.
Si ergo pondera reliqua in linea P O etiam faciant æqui-
librium unum cum altero in plano fulto a linea L M Q,
ſequetur planum oneratum omnibus ponderibus manſurum in
æquilibrio ſuper eandam illam lineam.
Æquilibrium autem ponderum reliquorum ita invenitur: cum
ſit K O = 2 C F;
& K P = H G, id eſt 2 C D, erit
P O = 2 D F;
ſed M O = D F; quoniam C M = C D;
ergo M P eſt dimidium P O; Adeo ut lineâ P O, quæ con-
tinet numerum partium, quibus K O ſuperat H G, in 2 par-
tes æquales dividatur per rectam L M Q, manifeſtum ergo
eſt æqualem numerum ponderum illorum quæ continet illa
linea P O dari ad partem utramque puncti M, &
ſimiliter
diſponi;
ideo ſi numerus, illorum ponderum ſit impar, illud
quod in medio eſt, erit in puncto M, unde ſequitur, ſingulas
perpendiculares quas duximus ab iiſdem ponderibus ad lineam
L M Q æquales eſſe ſibi reſpondentibus, &
conſequenter pon-
dera eſſe in æquilibrio, quando planum fulcitur a linea L M Q;

quod cum ita ſit demonſtratum de aliis ponderibus linearum
P K &
H G, ſequitur planum cum omnibus ponderibus man-
ſurum in æquilibrio fultum a linea L M Q;
Centrum er-
go gravitatis plani ſic onerati eſt in illa linea;
ſed centrum
gravitatis etiam eſt in linea C E, quoniam evidens eſt pla-
num etiam futurum in æquilibrio ſi in hac linea ſuſtinea-
tur, Erit ergo centrum gravitatis punctum commune illis
duabus lineis L M Q &
C E, ſcilicet punctum D in quo
ſi planum ſuſtineatur manet in æquilibrio.
patet ergo, veritas
Theorematis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index