Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
401
401
402
402
403
403
404
404
405
405
406
406
407
407
408
408
409
409
410
410
< >
page |< < of 491 > >|
1
Septimò, erigitur haſta, ſi extremitas G tantillùm eleuata cum altera
oppoſita B, tùm ſtatim B deprimatur;
vnde accidit ipſam G noua acceſ­
ſione impetus ſurſum promoueri;
quippe ſi deprimatur B circa aliquod
centrum, attollitur G;
adde aliquam refluxionem ipſius G, quæ valdè
initio remouetur à manu, vt cum deinde adducitur, maiorem faciat ar­
cum;
igitur maiore tempore; igitur ſenſim ab ipſa manu maior in illam
deriuatur impetus; denique vt deinde maiore quoque arcu extremitas B
deprimatur, remoueaturque, & conſequenter oppoſita G magis attolla­
tur, & accedat.
Octauò, duobus aliis modis erigitur haſta è ſitu horizontali.
Primò, conuerſo introrſum brachio; eleuatur enim extremitas G.
& deprimitur illicò B;
vnde minore conatu deinde attollitur; minus eſt
enim momentum vectis;
ſit enim vectis in ſitu horizontali LN, ſitque
eius momentum vt LN;
certè ſi attollatur in LO, eius momentum erit
tantùm vt LM;
hinc facilè eleuatur pertica poſt aliquam inclinationem
ſurſum; ſecundus modus, cum torquetur extrinſecus brachium, pro quo
eſt eadem prorſus ratio.
Nonò, erigitur adhuc duobus modis haſta.
Primò, intorto extrinſecus brachio, detortoque. Secundò, contorte
introrſum reductóque traiecto ſub haſtam capite; eſt autem eadem ra­
tio, quæ ſuprà.
Decimò, cum erecta haſta ſurſum ita proijcitur, vt poſt circuitum pot
medium truncum excipiatur, mouetur motu mixto ex recto centri, &
circulari orbis; quod duobus modis fieri poteſt.
Primò, ſi extremitas quæ
tenetur manu, retrò agatur, vbi priùs ſurſum tota haſta impulſa eſt; quip­
pe ex eo duplici motu centri, & orbis ſequetur conuerſio haſtæ, & is
deſcenſus in quo commodè per medium truncum excipi poſſit.
Secundò.
hoc eodem motu mouebitur, eritque ſimile phœnomenum, ſi extremitas,
quæ tenetur manu impulſa primò ſurſum cum tota haſta, tùm deinde
antè pellatur, ita vt extremitas oppoſita retrò agatur.
Vndecimò, motus orbis poteſt aliquando eſſe maior, aliquando minor,
pro diuerſo ſcilicet impulſu:
idem dico de motu centri; imò poſſet
eſſe tantus motus centri, vt conuerſio haſtæ perfici non poſſet;
eſt au­
tem motus centri velocior initio in aſcenſu, & tardior in fine; & contrà
tardior initio deſcenſus, & in fine velocior, vt conſtat ex dictis l.2. & 3.
Duodecimò, cum motus centri modicus eſt, parùm aſſurgit haſta, &
licèt morus orbis ſit maximus vix integram conuerſionem perficere
poteſt; cum verò motus centri maximus eſt, & motus orbis modicus,
etiam ſuam conuerſionem non perficit, ſed altiùs aſſurgit mucro.
Decimotertiò, centrum motus orbis non videtur eſſe aliud ab ipſis
3/4 verſus mucronem, vt iam ſæpe indicauimus: porrò niſi hoc centrum
motus orbis retroagatur tantillùm, id eſt 1/4 longitudinis haſtæ, non po­
terit excipi per medium truncum, niſi maius producatur.
Decimoquartò, poteſt centrum orbis, vel plùs æquo retrò agi, vel ante
pelli, vt conſtat;
vnde tota ferè induſtria poſita eſt in temperando illius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index