Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (64) of 760 > >|
40264ARIST. DE GEN. ET CORR. mutatum, iam iam ſeparata forent, atq; diſcreta. Tranſmu-
tantur igitur ob lationẽ, quæ duplex eſt:
& quia tranſmu-
tationem ſubeunt, fieri non poteſt ut ex ipſis ullum aliquo
in loco ſtato maneat.
Quòd igitur generatio ſit, atq; cor-
ruptio, &
quam ob cauſam, & quid generabile, & corru-
ptibile, ex hiſce quæ diximus manifeſtum eſt.
Cùm autẽ ſit
neceſſe quippiam eſſe mouens, ſi futurum eſt ut ſit motus,
quẽadmodũ anteà dictũ eſt in alijs, &
ſi motus ſemper ſit,
ſemper eſſe quippiã mouẽs:
& ſi cõtinuus, unũ idemq́; &
immobile, &
ab alteratione, generationé ue immune: &
ſi plures ſint motus circulares, plura quidẽ, ſed omnia hæc
quodammodo ſub uno eſſe principio neceſſe ſit:
& cùm
tempus ſit cõtinuum, motum eſſe continuum, ſiquidem fie-
ri nequit ut ſit tempus ſine motu, tempus profectò cõtinui
cuiuſpiam numerus erit.
Eius igitur, qui in gyrum fit, ſicuti
in hiſce quæ initio diximus, præfinitum eſt.
Sed utrum mo-
tus ideo ſit continuus, quia id quod motum ſubit cõtinuum
ſit:
an quia id, in quo fit motus, locus inquam, aut affectus?
Palàm ſanè eſt, motum ideo continuum eſſe, quiæ id quod
mouetur continuum eſt.
Nam quo pasto continuus eſt
affectus, niſi quia res ea, cui accidit, continua eſt.
Si uerò
&
quia id in quo, hoc ſoli loco competit, quippe qui ma-
gnitudinem quandam habeat:
è magnitudinibus autẽ ſola
circularis continua eſt, adeo ut ipſa ſibi ſemper continua
ſit.
Corpus igitur circulare quod ferri aſſolet, motũ fa-
cit continuum:
motus uerò, tempus.
Quæſtiones quin{que}. Et de reſurrectione opinio Platonis,
atque Peripateticorum.
CAP. XI.
11Hîc nonnullas
dubitationes
ſoluit Āriſtot.
_CV_m autẽ in hiſce, quæ per ortum, alterationẽ ue aut
comnino tranſmutationem continenter mouẽtur,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index