Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
401
401
402
402
403
403
404
404
405
405
406
406
407
407
408
408
409
409
410
410
< >
page |< < of 491 > >|
1motu recto; denique non eſt omittendum etiam haſtam eratam ſolo
nixam ſurſum intorto pugno ita proijci poſſe, vt poſt circuitum excipia­
tur, nec eſt noua difficultas; communicatur enim primò motus centri
rectus, tùm motus orbis, immò, ſi ſit breuior, etiam geminos circuitus
facit, antequam iuſta manu excipiatur.
Decimoquintò, extremitas, quæ manu tenetur velociùs deinde moue­
tur.
Primò, patet experientia. Secundò, maius ſpatium conficit; ratio eſt,
quia mouetur circa centrum maiore ſemidiametro, quas conſtat 1/4 totius
haſtæ, quod vt faciliùs videatur, ſit haſta AE, quæ pellatur ſurſum mo­
tu recto CE, ſitque motus orbis circa centrum C;
vbi verò C peruenit
in D, A peruenit in L, & D in I;
vbi verò C peruenit in E, A peruenit in
G & D rediit in D;
vides quanta ſit differentia motus; nam eo tempore,
quo A decurrit ſpatium AKL, D decurrit tantùm DHI;
quænam por­
rò ſit hæc figura;
certè ſi non eſt Ellipſis, propiùs ad illam accedit:
idem dico de deſcenſu haſtæ, quod dictum eſt de aſcenſu.
Decimoſextò, duobus aliis modis poteſt haſta in aëre conuerti; primò, ſi
mucro agatur retrò, vtraque manu admota alteri extremitati:
hic autem
modus differt à prioribus, quod in illis motus centri rectus præcedat
motum orbis; in hoc verò vterque ſimul incipiat.
Secundò, ſi primò in
humeris liberetur haſta, tùm ſurſum euibretur; ſed hæc ſunt facilia.
Decimoſeptimò, ad haſtam reuocabis baculum rotatum ab altera ex­
tremitate; ſit enim baculus AE rotatus circa extremitatem A, tùm ſta­
tim demiſſus.
Primò, E poſt ſemicirculum peruenit in A. Secundò, E im­
primitur maior impetus, vt patet: hinc tertiò mouetur velocius.
Quartò,
A non deſcendit infra AE, poſt quam demiſſus eſt baculus, vt pater ex­
perientiâ; ratio eſt, quia E per tangentem EL determinata impedit, ne
A deorſum tendat.
Quintò, E per arcum EG non mouetur; alioquin A
eſſet immobilis:
præterea F. non mouetur motu circulari, niſi retineatur
in A;
ſed non retinetur; igitur non mouetur per EG. Sextò, non moue­
tur quoque per rectam EF, quia retinetur E ab A, & reliquis partibus,
quæ minùs habent impetus.
Septimò, mouetur E per lineam curuam, quæ
accedit ad ellipſim, ſcilicet per EHA;
A verò aſſurgit ſupra AE; ratio
huius motus petitur ex eo quod, neque per EF, neque per arcum EG
mouetur extremitas E; igitur per curuam de vtraque participan­
tem.
Decimooctauò, cum ita proijcitur baculus, vt altera extremitas citíùs
moueatur quàm alia, ſequitur motus mixtus ex recto centri, & circulari
orbis;
quia ſcilicet illa pars, quæ maiorem impetum habet, quaſi retrò
agitur ab alia, quæ minorem habet, non quidem motu purè circulari;
alioqui omninò retineretur ab alia extremitate, ſed alio mixto, quia non
omninò retinetur.
Decimononò, hinc poteſt ita temperari motus ille orbis, vt tantùm
ſemicircuitum in toto curſu impleat, cum ſcilicet partes omnes æquali
ferè cum impetu mouentur;
ſi enim æqualitas eſt in motu omnium
partium, mouentur omnes motu recto;
ſi verò motus ſingularum ſunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index