Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
391 53
392 54
393 55
394 56
395 57
396 58
397 59
398 60
399 61
400 62
401 63
402 64
403 65
404 66
405 67
406
407
408
409 3
410 4
411 5
412 6
413 7
414 8
415 9
416 10
417 11
418 12
419 13
420 14
< >
page |< < (65) of 760 > >|
40365LIBER II. pòſt hoc deinceps eſſe, ac oriri intentum ut non deficiant,
uideamus utrum quippiã ſit quod erit neceſſariò, an nihil,
ſed omnia non fore contingat, conſiderandum eſt.
Palàm
enim eſt, quòd nõnulla.
Atq; continuò fore, & eſſe futurũ,
hac de cauſa, diuerſa ſunt.
Nã de quo uerũ eſt dicere ipſum
fore, de eo tandem hoc, ipſum inquam eſſe, uerum ſit opor-
tet:
de quo uerò nunc uerum eſt dicere, ipſum eſſe futurum,
hoc nõ fore nihil uetat.
Nam tametſi futurum eſt, ut quiſpiã
ambulet, tamen fieri poteſt ut non ambulet.
Omnino autem
cùm ex entibus nonnulla &
eſſe, & non eſſe contingat,
quod &
ea quæ gigni ſolent, ita ſeſe habebunt, & non ne-
ceſſariò erũt, apertũ eſt.
Vtrũ igitur uniuerſa ſint eiuſmo-
di, an non, ſed aliqua ſimpliciter fore neceſſarium ſit, &
ſi-
cut in ipſo eſſe fit, ut quædam non poßint non eſſe, quædam
poßint non eſſe, ſic &
in ipſa quoq; generatione? uerbi gra
tia, ſolstitia fore neceſſe eſt, nec fieri poteſt, ut non contin-
gant.
Si igitur prius fore neceſſe eſt, posterius erit, ut ſi do-
mus, fundamentum, ſi uerò fundamentum, lutum:
nonne
ergo ſi fundamentum factum eſt, domum quoq;
fore neceſ-
ſe eſt:
an non adhuc, niſi & eam fore ſimpliciter neceſſe ſit?
quod ſi hoc ſit facto fundamento, fore domum neceſſe eſt.
Nam ſi prius ſeſe habet, ad posterius.
Quade cauſa ſi hoc
erit antè fore illud, eſt neceſſe.
Si itaque eſt neceſſe fore
poſterius prius quoque neceſſe eſt:
& ſi prius, & poste-
rius.
Verùm non ob illud, ſed quia neceſſariò futurum
ſupponebatur.
In quibus ergo posterius eſſe neceſſe eſt, in
hiſce recurrit, ſemperq́;
ſi prius eſt factum, posterius fore
neceſſe eſt.
Quod ſi deorſum uerſus, in infinitum abeant,
hauquaquã ex posterioribus hocce fore ſimpliciter, ſed ne
ex ſuppoſitione quidẽ erit neceſſe:
nã ſemper aliud antè

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index