Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
401
401
402
402
403
403
404
404
405
405
406
406
< >
page |< < of 406 > >|
1baſilicam Petri maximam quod alæ parietum incolumis a per
pendiculo
declinantes ruinam tectis minentur / ſic excogitaram
Pronam parietis ſingulam partem eam/ quam columna quæ
uis ſubſtineat / inſtitueram abſcidere: atque e medio amouere.
Idque parietis quod demptum eſſet / reſtituere opere ordina
rio
ad perpendiculum relictis interſtruendum hinc atque hinc
dentibus lapideis anſeoliſque ualidiſſimis: quibus reliqua
ſtructuræ innouatio annecteretur.
Denique ad tectum trabem
cui proclinata muri pars ſubadimenda eſſet commendaſſem
capreis machinis ſupra tectum erectis: firmatis hinc atque
hinc machinarum pedibus in tecti parietiſque parte ſtabilio
re.
Hoc deinceps in alteris atque alteris columnis quantum
res poſtulaſſet effeciſſem.
Capra nauticum inſtrumentum est
tignorum trium: quorum ſumma capita in unum coniuncta fi
bulantur et connodantur: pedes autem in triangulum collo
cantur.
Hac machina adhibitis trocleis coclea ue ad onera
tollenda utimur commodiſſime.
Cruſtam uetuſto parieti aut pauimento nouiſſime indu
cturus
prius obluito aqua pura liquentique flore.
calcis immix
ta
farina marmoris perenniculo dealbato: ſic arenationes te
nebit.
In pauimenti ſubdiualis rimulam ſi cineres in cerni
culo puratos oleo præſertim linaceo ſubegeris atque infuſeris
ſtagnabit.
Huic operi commodiſſima erit creta calce uiua be
ne ſubacta et furno excocta et illico inducta ex oleo fiſſura
prius omni puluere immuni reddita.
Id fiet terſura pinarum
et multa follium ſufflatura: et operis etiam elegantiam non negliga
mus.
Parietes ſi forte ſint altitudine informi ducito aut ope
re adpacto coronas aut pictura ſectiones: quæ illam altitu
dinem
aptis locis diuidant.
Sin autem erit paries nimium
oblongus: inducito a ſummo ad imum columnas non nimium
frequentes / ſed ſubdiſpanſas.
Conſiſtet enim et remorabitur
intuitus quaſi diuerſoriis offenſis ubi intorqueſcat atque mi
nus offendatur uaſtitate.
Hoc etiam faciat ad rem. Multa qui
dem
quod in loco depreſſiore ſita quod ue parietibus cincta humi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index