Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (66) of 760 > >|
40466ARIST. DE GEN. ET COR. ceſſariõ erit: quocirca & illud fore neceſſarium erit. Qua-
re ſi infiniti non ſit principium, nec primum quicquã erit,
ob quod fore erit neceſſarium.
At uerò ne in hiſce quidem
quæ finem habent, atq;
terminum, hoc uerè dici continget,
ſimpliciter inquæm fore quippiam, ceu domum, cùm factũ
fuerit fundamentum.
Nam cùm fuerit factum, niſi ſemper
eam fieri ſit neceſſe, ſemper id eſſe quod poteſt nõ eſſe, eue-
niet.
At in generatione ſemper ſit eſt neceſſe, ſi ipſius ge-
neratio neceſſariò ſit:
nã neceſſariò & ſemper ſimul ſunt:
quod enim eſſe eſt neceſſe, nõ poteſt nõ eſſe. Quare ſi quid
neceſſariò eſt, ſempiternum eſt;
& ſi ſempiternũ eſt, neceſ-
ſariò eſt.
Si itaq; huiuſce generatio neceſſariò eſt, ſempi-
terna eſt:
& ſi ſempiterna, neceſſariò. Si igitur generatio
cuiuſpiam neceſſariò ſimpliciter ſit, in orbem eat, eodemq́;

reuertatur neceſſe eſt.
Nam generatione, aut terminum ha-
bere, aut non habere, neceſſe eſt.
Et ſi non habeat, aut in re-
ctum, aut in circulum.
Horum autẽ, ſi ſempiterna ſit, in re-
ctum minimè poßibile eſt, quia nequaquam ſit principium,
neque deorſum, ut in futuris accipimus, neque ſurſum, ut in
hiſce quæ iam facta ſunt.
At eſſe principium, ſi finita nõ ſit,
atq;
eam ſempiternam eſſe, neceſſe eſt. Quocirca circularis
ſit, eſt neceſſe.
Igitur regreſſum fieri neceſſe erit. Vt ſi
hoc neceſſariò ſit, ergo &
prius: at uerò ſi hoc, & poste-
rius fore erit neceſſe:
atque hoc ſemper continuè: nihil enim
refert per duo, an plura hoc dicamus.
Igitur neceſſariò ſim
pliciter circularimotui, atq;
generationi cõpetit. Et ſi in
orbem fiat generatio, fore quodq;
, eſſe factum neceſſe eſt:
&
ſi neceſſe ſit, horum generatio circularis erit. Hæc itaq;
nõ ſine ratione accidunt posteaquàm motus ille circularis,
atque cœlestis perpetuus eſt;
name hæc neceſſariò fiunt, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index