Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (67) of 760 > >|
40567LIBER II. erunt quæcunq; huiuſce motiones ſunt, & quæcunq; pro-
pter hunc fiunt motum.
Nam ſi id, quod in orbem mouetur,
aliqua ſemper moueat, eorum quoq;
motum circularẽ eſſe
neceſſe eſt, ut ſi ſupera latio orbita ſit, ſol orbito mouetur.
Quoniam autem hoc pacto mouetur, hac ſanè de cauſa
anni tempora in circulum fiunt redeuntq́;
. Quæ cùm ita
fiant, omnia profectò quæ ſub ipſis ſunt haud ſecus fient.
Curnam igitur quædam ita fieri uidentur, nempe circula-
tim oriri, ut pluuia &
aër (nam ſi nubes erit, pluat etiam
oportet, &
ſi pluet, nubem quoque fore conuenit) homines
uerò, &
animalia in ſeſe nõ redeunt, remeantq́; ita, ut idem
rurſum oriatur?
non enim ſi pater ſit, te fore, ſed illum, ſi tu
ſis, neceſſe eſt:
hæc autem generatio in rectum proficiſci
uidetur.
Rurſum autem hoc conſiderationis initium ſu-
matur, ſimilí ne modo uniuerſa redeant, an nõ, ſed quædam
numero, quædam ſpecie ſolùm?
Quorum igitur ſubstan-
tia motum ſubiens incorruptibilis eſt, ea omnia, ut patet,
etiam numero eadem redire ſolent:
nam motus id comita-
ri ſolet, quod motu cietur.
Quorum uerò non, ſed corru-
ptibilis, ſpecie, non item numero, reuertineceſſe eſt.
Quo-
circa cùm ex aëre aqua fit, &
ex aqua aër ſpecie idem, non
numero, redit.
Quod ſi & eadem numero aliqua redeant,
non tamen ea quorum ſubstantia ortum ſubit, eiuſcemodi
existens, quæ non eſſe poßit.
LIBRORVM DE GENERA-
TIONE ET CORRV-
PTIONE
FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index