Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1exterior turbinis portio motu orbis conuoluitur; v.g. turbo B mouetur
motu orbis per arcum EHF;
igitur motu circulari centri vel axis moue­
bitur per DK, ſi ſupponatur erectus perpendiculariter in plano LDK;

ratio eſt, quia circularis axis determinatur à circulari orbis; igitur vter­
que fit in eandem partem.
Vndecimò, diuerſa ſcabrities plani in quo circumagitur turbo mul­
tùm immutat turbinationis modum; tunc enim vel diuerſa plani incli­
natî ratio, vel diuerſæ quaſi foſſulæ, vel inſenſibiles ſcopuli turbinem eò
ſæpe adigunt, quo impreſſi motus indoles minimè ferret.

Duodecimò, licèt imprimatur motus rectus axi per adductionem, vel
emiſſionem funiculi, non tamen mouetur axis motu recto; quia hic mo­
tus rectus ab ipſo motu orbis immutatur, ita vt ex vtroque motus fiat
mixtus, ipſeque adeò axis motu quaſi ſpirali, reliquæ verò partes inæ­
quali motu circumagantur.
Decimotertiò, quando axis mouetur motu circulari, poteſt eſſe circu­
lus, quem deſcribit maior vel minor;
ſi maior eſt, iſque duplus circuli
baſis trochi ſingula puncta baſis deſcribunt lineam cordis, dum motus
orbis, & axis æquali numero circulorum conſtent;
ſi verò axis deſcribit
circulum æqualem baſi, ſitque numerus circulorum vtriuſque motus æ­
qualis, deſcribit quodlibet punctum periphæriæ baſis lineam nouam,
cuius ſchema hic habes, ſit enim circulus, quem deſcribit punctum
axis, quod eſt centrum baſis ſupremæ trochi, AHKque ſitque baſis ipſa
circulus EDBC;
hoc poſito moueatur centrum A per circulum AHK
Q, cum erit in G, erit in F, cum in H erit in D, cum in D, erit in L; &c.

igitur punctum periphæriæ baſis E deſcribit ſuo motu lineam curuam
EFADLMPCAE, quæ ſuas habet proprietates, de quibus ſuo loco.
Decimoquartò, obſeruas, niſi fallor, mirabilem huius motus analo­
giam;
ſit enim centrum circuli, qui circa alium immobilem conuertitur,
decurrat circulum duplò maiorem, deſcribit lineam cordis, de qua ſuprà,
ſi maiorem duplo (eâ tamen lege vt centrum, & orbis æquali tempore
ſuum circulum decurrant) deſcribitur linea, quæ accedit propiùs ad cir­
culum;
ſi verò circulus centri ſit æqualis circulo orbis, habes lineam in
ſuperiore ſchemate, quæ geminum circulum imperfectum præfert, qui eò
propiùs ad ſe inuicem accedunt, quo circulus centri minor eſt;
cùm enim
nullus eſt omninò centri circulus, tunc ambo circuli imperfecti in vnum
perfectum coëunt; ſi verò circulus centri ſit minor duplò, ſed maior æquali,
minor erit ſuperior illa figura EFA, &c.
donec tandem vbi circulus cen­
tri eſt duplus circuli orbis vnica tantùm figura deſcribatur, ſcilicet linea
cordis.
Sed de his omnibus fusè ſuo loco; ſunt enim mirificæ harum
linearum proprietates.
Decimoquintò, ſaltitat initio proiectus turbo; ratio eſt, quia motus
centri maior eſt;
igitur ob maiorem affrictum ſæpiùs reſilit; quod pro­
fectò non accideret, ſi planum læuigatiſſimum eſſet, & ferreus mucro
politiſſimus hinc ſtatim primus ille ardor deferueſcit, & miliùs turbi­
natur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index