Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
331 226
332 227
333 228
334 229
335 230
336 231
337 232
338 233
339 234
340 235
341 236
342 237
343 238
344 239
345 240
346 241
347 242
348 243
349 244
350 245
351 246
352 247
353 248
354
355
356
357
358
359
360 254
< >
page |< < (289) of 434 > >|
407289MECHANICAM. K C. Similiter verò duobus his, filo G K tracto à potentia
quæ ſit ut tripla G K, &
filo D K tracto à potentia quæ ſit
ut ſimplex longitudo D K, æquipollet filum H K tractum
à potentia quæ ſit ut quadrupla H K.
Ergo hoc æquipollet
filis onmibus K A, K B, K C, K D, punctum K uti di-
ctum eſt trahentibus.
Atqui filo K H in directum opponitur
filum K E tractum à potentia quæ eſt ut longitudo K E, id
eſt ut quadrupla K H.
Ergo cum filis K E, K H, in partes
directè oppoſitas trahentibus cum potentiis æqualibus, pun-
ctum K neceſſario in locum ſuum ſervatum ſit, ſequitur &
filis
K A, K B, K C, K D, uti dictum eſt trahentibus &
ex
alia parte filo K E nodum reſtare immotum.
Quod erat de-
monſtrandum.
Poſſunt autem & binorum quorumque punctorum centra
gravitatis primò deſignari, &
per hæc deinceps centra gra-
vitatis quaternorum, &
per hæc octonorum & ſic porro;
qua ratione ſimplicior plerumque efficitur demonſtratio, ac
præſertim ſi datorum punctorum numerus fuerit pariter
par.
Ut ſi quatuor data fuerint A, B, C, D; ſive in eodem
11TAB. XXXIII.
Fig. 3.
plano, ſive non:
junctis A B, C D, diviſisque bifariam in
E &
F; ductâque inde F E, quæ rurſus bifariam ſecetur in
G;
conſtat G eſſe centrum gravitatis punctorum A, B, C,
D.
Quod ſi jam nodus G trahatur filis G A, G B, G C,
G D, à potentiis quæ ſint inter ſe ut hæ ipſæ filorum longi-
tudines;
dico fieri æquilibrium.
Conſtat enim filis G A, G B, æquipollere filum G E
tractum à potentia quæ ſit ut dupla G E;
filis verò G C,
G D, æquipollere filum G F tractum à potentia quæ ſit ut
dupla G F.
Cum ergo G E, G F æquales ſint, unamque
lineam rectam efficiant, eodem modo nodus G trahitur, ac
ſi traheretur à potentiis æqualibus per fila G E, G F.
Un-
de immotum manere neceſſe eſt.
Conſtat verò ſi puncta A, B, C, D non ſint in eodem
plano, fore G centrum gravitatis pyramidis cujus anguli hæc
ipſa quatuor puncta;
cum in omni pyramide idem ſit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index