Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
401
401
402
402
403
403
404
404
405
405
406
406
407
407
408
408
409
409
410
410
< >
page |< < of 491 > >|
1
Decimoſextò, antequam quieſcat turbo, inclinatur, ſuoſque orbes agit
inclinato quaſi corpore, & obliquo axe;
ratio eſt, quia vel axis ſeu ferreus
mucro tantillùm abeſt à grauitatis centro, vel aliquis plani ſcopulus, vel
decliuis plaga turbinem ipſum inclinat; agit tamen adhuc aliquot obli­
quos gyros propter vim prioris impetus, quæ ſenſim à grauitatione tur­
binis frangitur, & tandem omninò ſuperatur.
Decimoſeptimò, hinc, vbi terrarum tangit depreſſus turbo, ad inſtar
rotæ deindæ rotatur; ratio eſt, quia multus adhuc remanet impetus ad
motum orbis determinatus, qui vbi tangitur, ſolum trochum ipſum cum
centro ad inſtar rotæ præcipitem agit.
Decimooctauò, hinc vides naturam maximè gaudere motu recto qui
paulò ante turbini erecto minimè concedebatur; cur enim in vnam po­
tiùs partem, quàm in aliam?
at verò lapſo iacentique facilè permittitur;
nam in plano motus orbis rotæ facilè determinat motum rectum
centri.
Decimononò, ad turbinem reuoco cubum illum, ſuis numeris vel
characteribus inſtructum, & duobus hinc inde in ſuprema, & ima facie,
quaſi paxillis, vel communi axe munitum, cuius figuram hîc habes; vol­
uitur enim hic cubus circa ſuum axem, neque eſt noua difficultas.
Vigeſimò, huc etiam reuoca fuſum, qui dum turbinatim verſatur, di­
uerſis etiam motibus moueri poteſt ſurſum, deorſum, dextrorſum, ſini­
ſtrorſum, ïta vt in eo mira motuum varietas obſeruari poſſit.
Vigeſimoprimò, reuocabis quoque motum paropſidis, dum digito
quaſi flagellatur; eſt enim quoddam turbinationis genus, cuius ratio
facilis eſt, & conſtat ex dictis.
Theorema 31.
Explicari poſſunt phœnomena motus Excentricorum; ſit circulus ALK
M centro E;
ſit alius excentricus ACOD centro B, circa quod mouea­
tur punctum A v.g. motu orbis;
Primò, nulla erit inæqualitàs motus, ſed
tantùm videbitur eſſe;
nam punctum A, in quo ſit aſtrum poſt decurſum
quadrantem;
videbitur in N; igitur videbitur tantùm confeciſſe arcum A
N minorem quadrante;
hinc motus ab A ad C indicabitur tardior; at ve­
AC ad O videbitur velocior;
quia credetur confeciſſe arcum maiorem
NK, æquali ſcilicet tempore, quo AN;
hinc ab A ad C, id eſt ab apogæo
dicitur eſſe tardior; vel ocior verò AC ad I, id eſt ad perigæum, ſed hæc
ſunt facilia, & communia, per quæ explicantur anomaliæ, & inæquali­
tates ſimpliciores motuum cæleſtium.
Secundò, ſi voluatur circulus radio AE circa centrum E, nec ſit vllus
motus circa centrum B; haud dubiè omnes partes excentrici ADOC
mouebuntur motu circulari ſed inæquali, vt patet.
Tertiò, ſi ſit motus circularis circa vtrumque centrum; certè centrum
B circumagetur per circellum BGHF, punctum verò A excentrici
deſcribet hanc lineam APIQBSIRA, vt conſtat ex dictis Th. 30.
num.
30.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index