Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000270">
                <pb xlink:href="079/01/083.jpg" pagenum="34"/>
              Infinita opus est vis undique materiai.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000271">Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
                <lb/>
              In medium summae, quod dicunt, omnia niti,
                <lb/>
              Atque ideo mundi naturam stare sine ullis
                <lb/>
              Ictibus externis; neque quoquam posse resolvi
                <lb/>
              Summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa;
                <lb/>
              (Ipsum si quidquam posse in se sistere credis)
                <lb/>
              Et quae pondera sunt sub terris, omnia sursum
                <lb/>
              Nitier, in terraque retro requiescere posta:
                <lb/>
              Ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus.</s>
              <s id="s.000272">
                <lb/>
              Et simili ratione animalia subtus vagari
                <lb/>
              Contendunt, neque posse e terris in loca caeli
                <lb/>
              Recidere inferiora magis, quam corpora nostra
                <lb/>
              Sponte sua possint in caeli templa volare:
                <lb/>
              Illi cum videant solem, nos sidera noctis
                <lb/>
              Cernere, & alternis nobiscum tempora caeli
                <lb/>
              Dividere, & noctes parilis agitare diebus.</s>
              <s id="s.000273">
                <lb/>
              Sed vanus stolidis haec omnia finxerit error;
                <lb/>
              Amplexi quod habent perverse prima viai:
                <lb/>
              Nam medium nihil esse potest, ubi inane, locusque
                <lb/>
              Infinita: neque omnino, si iam medium sit,
                <lb/>
              Possit ibi quidquam hac potius consistere causa,
                <lb/>
              Quam quavis alia longe regione manere.</s>
              <s id="s.000274">
                <lb/>
              Omnis enim locus, ac spatium quod inane vocamus,
                <lb/>
              Per medium, per non medium concedere oportet
                <lb/>
              Aeque ponderibus, motus quacumque feruntur.</s>
              <s id="s.000275">
                <lb/>
              Nec quisquam locus est, quo corpora cum venere,
                <lb/>
              Ponderis amissa vi possint stare in inani;
                <lb/>
              Nec quod inane autem est, illis subsistere debet,
                <lb/>
              Quin, sua quod natura petit, concedere pergat.</s>
              <s id="s.000276">
                <lb/>
              Haud igitur possunt tali ratione teneri
                <lb/>
              Res in concilio medii cuppedine victae.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>