Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 355 > >|
1æqualitas nullum diſcrimen, quantumuis minimum admittat, quod ſenſui
vitare ob ſui imperfectionem non licet: vnde inter , quæ mathematicè
ſunt æqualia, nullus intellectus aliquam valeat reperire differentiam) ſumat
inquam triangulum quodpiam materiale, vt ex charta, quantum fieri po­
teſt
perfectum, deinde ducat lineam vnam perpendicularem ſuper aliam,
quæ ſcilicet faciat, cum illa duos angulos rectos.
poſtea abſcindat tres an­
gulos trianguli materialis, eosque; ita ſimul componat, vt mucrones illorum
ſint vniti, & contigui ad punctum lineæ perpendicularis cum altera, vti eſt
in
ſuperiori figura punctum E; & illicò apparebit tres illos angulos mate­
riales obtegere adæquatè totum illud ſpatium duorum rectorum, quos per­
pendicularis conſtituit.
Hoc autem experiri poteris in diuerſis admodum
triangulis Scalenis, Rectangulis, Iſoſcelibus, Aequilateris, &c.
non ſine de­
lectatione, atque hic eſt ſenſus illorum verborum, omnis triangulus habet
tres ęquales duobus rectis.
Abſtineo à demonſtrationibus geometricis, quo­
niam ij, qui Mathematicis ſunt imbuti, noſtra hac opera parum indigent.
ſi quis tamen volet, conſulat 32. primi Elem. Ex hac igitur declaratione
licet cognoſcere nonnullos ageometretos locum hunc, & ſimiles ſubſequen­
tes non ſatis intelligere, dicentes, nihil aliud verba illa Ariſt. velle ſignifi­
care, quàm omnem triangulum habere tres angulos, quod inquiunt, notiſ­
ſimum eſt.
Sed ſi incidant in ſequentia; æquales duobus rectis, tunc, cum
hæc non intelligant, abſtinent etiam à priorum declaratione, quibus præ­
miſſis facile eſt Ariſt. textum percipere.
ſit A, duo recti, ideſt, duo anguli
recti ſint paſſio demonſtranda, in quo B, triangulus, in quo C, æquicrus.
ipſi
itaque C, ideſt triangulo æquicruſi, ineſt A, ſcilicet duo recti, hoc eſt, ineſt
æquicruſi hæc, paſſio habere tres angulos æquales duobus rectis per B, ideſt
per triangulum vniuerſale, quia hæc proprietas eſt trianguli propria, & compe­
tit
æquicruſi, non vt æquicrus eſt, ſed, vt triangulum eſt; quare B, non erit
medium ipſius A, quia prædicta paſſio.
A, non competit triangulo B, per
aliud, ſed per ſe, de eo enim primo, & per ſe demonſtratur in 32. primi Elem.
optimè Aegydius, & Niphus in hunc locum.
11

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index