Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 406 > >|
1non duraſſe / niſi quod cum natura rerum contenderint. Eum qui
ponte
nauibus producto obequitare inſtituerat mare quis non irri
deat
: aut potius inſolentis oderit inſaniam?
Portum Claudii ſub
hoſtia
: et apud Teracinam portum Adriani opera omni exparte
alioquin
æterna / tamen uidemus iam tum pridem obſtruſis hare
na
faucibus & repleto ſinu penitus defeciſſe mare nunquam intermiſ
ſa
illuctatione aſſidua laceſſente & in dies peruincente.
Quid tum
putas
futurum ubi aut impetentium aquarum uim: aut ruentium
rupium
molem omnino arcere propellereque inſtitueris?
Quæ cum
ita
ſint aduertiſſe oportet ne quid eiuſmodi aggrediamur quod
ipſum
non recte cum rerum natura conueniat.
Proxime cauendum
eſt
ne quid ad te recipias in quo perficiundo ipſe tibi deficias re im
perfecta
.
Tarquinum regem Romanorum / ni ſuperi dii amplitu
dini
urbis fauiſſent / ni creſcente imperio ſatis opum ad tantam in
cohatam
magnificentiam ſuppeditaſſent / quis non uituperaſſet /
quod
templi fundamentis iaciundis totam futuri operis impenſam
profudiſſet
?
Accedit quod non modo quid queas / uerum & quid
deceat
non in poſtremis conſiderandum eſt.
Rhodopen Thraci
am
meretricem illam celebrem & ſuorum temporum memoriam
non
laudo: Quæ ſibi ſepulchrum incredibili impenſa condi iuſſit:
Nam
ea quidem & ſi meretricio quæſtu regias adepta eſſet opes
regio
tamen digna ſepulchro nequicquam fuit.
At reginam Cariæ ar
temiſiam
contra non uitupero / quæ amantiſſimo et digniſſimo ui
ro
ſepulchrum condidit magnificentiſſimum: quamuis quoque in his
modeſtiam
probem.
Mecenatem increpabat Horatius quod ædifi
cando
inſaniret.
Mihi uero apud Cornelium tacitum probatur is
qui
othoni ſepulchrum poſuit modicum / ſed manſurum.
Quod
& ſi in priuatis monumentis modeſtiam / in publicis magnificen
tiam
exigunt publica etiam interdum priuatorum modeſtia col
laudantur
.
Pompeii theatrum ob egregiam opis magnitudinem et di
gnitatem
laudibus et admiratione proſequimur.
Dignum opus
et
Pompeio et uictrice Roma.
Sed Neronis ædificandi inſaniam
et
uaſtiſſimorum operum adſoluendorum furorem non omnes pro
bant
: Tum et eum qui tam multis hominum milibus montem apud

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index