Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
41
41 (332)
42
42 (333)
43
43 (334)
44
44 (335)
45
45 (336)
46
46 (337)
47
47 (338)
48
48 (339)
49
49 (340)
50
50
< >
page |< < (332) of 568 > >|
41332ΕΞΕΤΑΣΙΣ CYCLOM. habent quam baſes quibus inſiſtunt, certum eſſe quod dixi-
mus, ſegmentum circuli C H G ad G H E F, eſſe ut ſoli-
dum ex ductu plani A Y Q in pl.
A H X Q ad ſolidum ex
ductu plani Q Y V N in pl.
Q X T N.
Hæc ita enucleatè ſcribere volui, ne cui ignaro fortaſſe na-
turæ demonſtrationum quibus Cl.
V. utitur, ſcrupulus re-
ſtare poſſet, quod ubi ille in d.
prop. 52, lib. 10, duo cir-
culi ſegmenta conſiderat, quale ferè eſt G H E F, ego pro
altero eorum ſumpſerim ſegmentum C H G:
Quodque in
linea A B ab ipſo termino A æquales partes capiam A Q,
Q N.
Ipſum autem Cl. Virum hæc remorari non poſſunt,
neque hîc, neque in ſequentibus;
quia cum in d. prop. 52.
& 44, lib. 10. præcipit in linea a b æquales inter ſe ſumi
h i, k l, ſcit hoc nullam limitationem admittere;
ſicut &
in ſchemate communi prop.
39, lib. 10, ubivis in linea a b
ſumitur i k, quæ dividitur in duas æquales i m, m k.
Idem
contingit in prop.
ſequenti 40.
Revertor autem ad propoſitum, & conſtat nunc quidem,
ſi detur Ratio ſolidi quod fit ex ductu plani A Y Q in pl.
A H X Q, ad ſolidum ex ductu plani Q Y V N in pl.
Q X T N, eo ipſo dari quoque rationem ſegmenti C H G
ad ſegmentum G H E F, ac proinde continuò tunc inveni-
ri poſſe quam rationem circulus habeat ad inſcriptum hexa-
gonum regulare.
Vocemus autem brevitatis gratia, id quod fieri diximus
ex ductu plani A Y Q in planum A H X Q, ſolidum H Y.
Item quod ſit ex ductu plani Q Y V N in planum Q X T N,
ſolidum X V.
Similiter quod oritur ex ductu plani C Θ R
in planum C K Δ R, vocemus ſolidum K Θ;
eâdemque
brevitate dicamus ſolida Δ Γ, Μ Ξ, Λ Σ, quibus quæ de-
notentur jam ſatis intelligitur.
His ſic conſtitutis, ſciendum eſt, omnem ſpem & fundamen-
tum perficiendæ Quadraturæ Cl.
Viro in eo poſitum eſſe,
quod exiſtimet rationem ſolidi H Y ad ſolidum X V (quam
unicam tantum deſiderari jam admonui) facile inveniri poſ-
ſe, ſi cognitæ ſint duæ rationes hæ, nimirum ratio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index