Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 248 > >|
1partim versùs A tendat, ſemoto motu circulari, ibit, vt dixi, per lineam ſpi­
ralem
DQH; volvatur ADQH circa Axem BC deſcribet curva DQH
ſuperficiem
ſolidi cuiuſdam ſpiralis; & ſi interea dum punctum deſcribit
eo
duplici motu curua DQH moveatur circa eundem Axem BC,
deſcribet
in dicta ſuperficie ſpiram compoſitam ex totidem Helicibus;
vt
autem Helices omnes ſint ferè inter ſe æquales, obſervabis præclarum
Naturæ
inſtitutum; ſupponamus Apogæum Solis in D, initio Cancri
cùm
DI plus diſtet ab FK quàm hæc ab HL, haud dubiè plus temporis
ponit
à Cancro ad Libram, quàm à Libra ad Capricornum; en tibi ratio­
nem
Anomaliæ Solis; quod verò ſpectat ad circulos diurnos, quos ſin­
gulæ
Helices, ſeu ſpiræ repræſentant; à D ad Q tantulùm creſcunt, ſcili­
cet
vt ſemidiametri paralleli BD, AQ; à Q verò, vſque ad illud pun­
ctum
, in quo recta DGE ſecat curvam DQH ita decreſcunt, vt deſcri­
ptus
ab illo puncto ſit æqualis primo; ab eo verò puncto versùs H, fiunt
minores
& minores circuli, ita vt vltimus, cuius radius eſt CH, ſit ad
primum
, cuius radius eſt BD, vt AC ad AB, vel CH ad BD; eſt
autem
HE iuxta communem Anomaliæ menſuram ferè 1/1 AE, ac proin­
de
circulus ille vltimus eſſet minor primo 1/1 igitur cum Sol ſupponatur
æquali
ſemper motu agi, longè citiès perficiet ſuum orbem in H quàm
in
D, ſi movetur in circulo, nempè illo iam abſoluto, ſuperſunt huius
12
. grad. igitur tempus, quo circulus diurnus decurritur in H, eſt brevius
tempore
, quo decurritur in D 48. minutis horæ.
Sed hoc eſt abſurdum,
imò
abſurdiſſimum; & vt natura huic incommodo occurreret, licet ſpa­
tium
CA ſit minus ſpatio AB, ſegmentum tamen curvæ QH vix minus
eſt
ſegmento DQ igitur tantùm temporis à Q ad H, quantum à D ad
Q
ponere deberet; quia tamen ex hoc ſequeretur abſurda circulorum diur­
norum
inæqualitas, contra finem à Natura intentum, hæc enim ſpirarum
diurnarum
æqualitatem intendit, cùm circuli diurni omnium reliquorum
menſura
ſint, ita diſtrahuntur ſpiræ in ſegmento QH, vt pauciores ſint,
quàm
in ſegmento DQ ita tamen vt ſingulæ ferè æquales ſint ſingulis;
Cogita
explicatam vtramque ſpirarum congeriem in duas lineas rectas,
maior
erit ad minorem ferè vt 92. 1/ ad 89. 1/, ſeu vt 1103. ad 1077. So­
lers
igitur Natura ita attemperavit vtramque inclinationem, vt ſingulæ
ſingulis
æquales ſint in quantitate, & in tempore; atque ita motum
vnum
alio motu compenſat, adhibita maiore, aut minore ſpirarum diſtra­
ctione
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index