1
tum postea
sumenda est sexta decima pars circinationis lineae totius
rotundationis, centrumque conlocandum in meridiana
linea, qua tangit circinationem, et signandum dextra ac
sinistra in circinatione et meridiana et septentrionali parte.
tunc ex signis his quattuor per centrum medium decusatim
lineae ab extremis ad extremas circinationes perducendae.
ita austri et septentrionis habebitur octavae partis designatio.
reliquae partes dextra ac sinistra tres et tres
aequales his distribuendae sunt, in tota rotundatione ut
aequales divisiones octo ventorum designatae sint in descriptione.
tum per angulos inter duas ventorum regiones
et platearum et angiportorum videntur deberi dirigi descriptiones.
His enim rationibus et ea divisione exclusa erit ex habitationibus et vicis ventorum vis molesta.
cum enim plateae contra directos ventos erunt conformatae, ex aperto
caeli spatio impetus ac flatus frequens conclusus in faucibus angiportorum vehementioribus viribus pervagabitur.
quas ob res convertendae sunt ab regionibus ventorum
directiones vicorum, uti advenientes ad angulos insularum
frangantur repulsique dissipentur.
Fortasse mirabuntur î, qui multa ventorum nomina
noverunt, quod a nobis expositi sunt tantum octo esse
venti.
si autem animadverterint orbis terrae circumitionem
per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex inclinatione caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum
quinquaginta duûm milium stadiûm, quae fiunt passus
trecenties et decies quinquies centena milia, huius autem
octava pars, quam ventus tenere videtur, est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat.