Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (29) of 672 > >|
Gradon. Illud pręterea, quod dictis conſequens videtur, non
diſſimulandum
exiſtimo, videlicet ſingulas Elementorum notiones,
Terram
, Aquam, Aërem, Ignem, non eſſe ſpecies vltimas:
ita enim
ſunt
partes, quę ſubſunt generi Elementi, vt etiam ſingulę ample-
ctantur
plures ſpecies:
Sic Terra genus eſt in plures diuiſum partes:
& ſicut terra Lemnia, aut Samia, aut communis argilla ad ſpeciem
eandem
non pertinent, quamuisin communi Terrę notione conue-
niant
;
ita plures ſpecies vniuerſum genus Elementi Terrę partiri
poſſunt
, modò Primarum Qualitatum terrę congruentium, Frigo-
ris
ſcilicet &
Siccitatis, communione ſimiles ſint, cœtera diſſimi-
les
;
ſi nimirum ſingulę hoc habeant, quod ęgrè miſceantur, ac
vim
obtineant tenuiora elementa conſtipandi, &
, vt ita dicam,
coagulandi
, parui refert eas cœterarum proprietatum diſſenſione
diſcrepare
.
Haud diſpari ratione de Ignis cœterorumque Elemen-
torum
generibus philoſophandum eſt;
quęcunque enim naturę
ſimplices
validam vim habentreliquas attenuandi, ipſę tamen ob
maximam
ſui tenuitatem ac mobilitatem difficilè permiſcentur,
ſed
potiùs auolare conantur, Ignes ſunt:
ſed quid prohibet eas, in
reliquis
qualitatibus longè diſſimiles, ſpecie diſiunctas eſſe, immò
&
diſſidere? Quin & illud addendum, quod non ignes omnes calo-
ris
gradibus pares eſſe, aut ęquè tenues oportet;
ſed in vnoquoque
compoſitorum
corporum quę inſunt particulę omnium tenuiſſimę
calorem
habentes, cuius cauſas ipſa natura continet, in corpore
illo
Elementi Ignis munere funguntur;
neque obſtat quicquam,
quo
minus ignis ſint, ſi corpora alia concreta ſunt ex particulis
plus
caloris habentibus, &
tenuitatis: ignem enim alium alio ro-
buſtiorem
eſſe nil vetat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index