Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 406 > >|
1non duraſſe / niſi quod cum natura rerum contenderint. Eum qui
ponte nauibus producto obequitare inſtituerat mare quis non irri
deat: aut potius inſolentis oderit inſaniam?
Portum Claudii ſub
hoſtia: et apud Teracinam portum Adriani opera omni exparte
alioquin æterna / tamen uidemus iam tum pridem obſtruſis hare
na faucibus & repleto ſinu penitus defeciſſe mare nunquam intermiſ
ſa illuctatione aſſidua laceſſente & in dies peruincente.
Quid tum
putas futurum ubi aut impetentium aquarum uim: aut ruentium
rupium molem omnino arcere propellereque inſtitueris?
Quæ cum
ita ſint aduertiſſe oportet ne quid eiuſmodi aggrediamur quod
ipſum non recte cum rerum natura conueniat.
Proxime cauendum
eſt ne quid ad te recipias in quo perficiundo ipſe tibi deficias re im
perfecta
.
Tarquinum regem Romanorum / ni ſuperi dii amplitu
dini urbis fauiſſent / ni creſcente imperio ſatis opum ad tantam in
cohatam magnificentiam ſuppeditaſſent / quis non uituperaſſet /
quod templi fundamentis iaciundis totam futuri operis impenſam
profudiſſet?
Accedit quod non modo quid queas / uerum & quid
deceat non in poſtremis conſiderandum eſt.
Rhodopen Thraci
am meretricem illam celebrem & ſuorum temporum memoriam
non laudo: Quæ ſibi ſepulchrum incredibili impenſa condi iuſſit:
Nam ea quidem & ſi meretricio quæſtu regias adepta eſſet opes
regio tamen digna ſepulchro nequicquam fuit.
At reginam Cariæ ar
temiſiam contra non uitupero / quæ amantiſſimo et digniſſimo ui
ro ſepulchrum condidit magnificentiſſimum: quamuis quoque in his
modeſtiam probem.
Mecenatem increpabat Horatius quod ædifi
cando inſaniret.
Mihi uero apud Cornelium tacitum probatur is
qui othoni ſepulchrum poſuit modicum / ſed manſurum.
Quod
& ſi in priuatis monumentis modeſtiam / in publicis magnificen
tiam exigunt publica etiam interdum priuatorum modeſtia col
laudantur.
Pompeii theatrum ob egregiam opis magnitudinem et di
gnitatem laudibus et admiratione proſequimur.
Dignum opus
et Pompeio et uictrice Roma.
Sed Neronis ædificandi inſaniam
et uaſtiſſimorum operum adſoluendorum furorem non omnes pro
bant: Tum et eum qui tam multis hominum milibus montem apud

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index