Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
41
41 (35)
42
42 (36)
43
43 (37)
44
44 (38)
45
45 (39)
46
46 (40)
47
47 (41)
48
48 (42)
49
49 (43)
50
50 (44)
< >
page |< < (35) of 213 > >|
4135IN LIB. DE COLORIBVS. quia res eſt nigra, vno tantum, quoiam dictum eſt,
modo
;
ſed apparet nigra trifariã. Primò, quæ omnino
non
videtur, &
ea, inquit, eſt natura nigra. hic enim
verè
eſt color niger, genitus ex elemẽtis alteratis.
Ve-
rùm
dicat quiſpiam, quod omnino non videtur, neq.
albũ neq. nigrum dici debet. Reſpondeas, per id quod
omnino
non videtur, intelligi id quod priuatur lumi
ne
.
nam quanquam videtur aliquid, quod nigri fa-
ciem
oſtendat, in iis locis quæ non illuſtrantur;
atta-
men
quod non videtur, dicitur nigrum, quia ſua na-
tura
non participat lumen, ſed lumine alieno &
aſci-
titio
conſpicitur.
Aliter ſe res habet in albo, nam etſi
alieno
lumine cernatur, nihilominus album ſua na-
tura
lucidum eſt, &
indiget pauco lumine vt conſpi-
ciatur
:
velut prolixius in noſtra præfatione dictum
fuit
.
Hallucinatur autem hic interpres Cælius, qui
affirmatiuè
hunc locum tranſtulit, Cùm planè quod
videtur
;
cùm negatio ſit neceſſaria. AVTA QVIBVS
NVLLVM
PRORSVS
.
Hic eſt ſecundus modus, quo
res
appareant nigræ, quando nimirum nihil luminis
fertur
ad oculos.
non quòd ſint nigræ, quemadmo-
dum
dixit in primo modo;
ſed quòd tales videantur,
quia
lumen &
ſpecies eius quod videtur, non defer-
tur
ad oculum, vel ob loci interuallum, vel ob lumi-
nis
quod illud participat imbecillitatem, vel quòd lu
men
quod ambiẽtem locum illuminat, ſit plurimum.

Quare
ſubnectit rationem, quoniam, inquit, locus
ambiens
videtur.
nam cùm lumen eius quod aliquo
loco
continetur eſt inualidum, paucum, &
langui-
dum
, quale ſolet eſſe antrorum &
voraginum; & cir
cunſtans
locus luceat, id nigrum apparet.
ſiquidem
vnum
contrariorum reddit alterum apparentius, &

magis
tale, quando circumit, &
circunſtat. Quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index