Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 316 > >|
1quæ fieri non queunt, erit ſententia Anaxagoræ: & ſola A­
riſtotelis inexpugnabilis veritas laudibus extollenda: qui dixis
in vnoquoque elemento, immo in vnoquoque corpore naturali
eſſe motum naturalem, quo non violenter, non contra naturam,
ſed ſua propria ſponte ea corpora moueantur.
In Parmenidem vbi de neceſsitate cauſæ mouen­
tis, deque idearum vanitate agitur.
Cap. XIII.
PARMENIDES ſuum illud vnum, quod omnia eſſe
constantissimè affirmauit, hoc argumento, nullo motu
cieri poſſe probauit.
Omne, quod mouetur (ait) per ſpa
cium innane mouetur: extra quod nihil moueri poteſt: ſed ſpa­
cium innane non datur: ergo nihil mouetur: ergo omnia, quæ
ſunt vnum, nullo motu cieri poſſunt.
Confirmari valet Par­
menidis opinio: quia omne, quod mouetur, ab vno moueri inci
pit, per vnum medium fertur, & ad vnum terminum tendit,
quæ neceſſariò eſſe distincta oportet: inde colligere licet; quod
mobile non eſt idem cum eo, à quo, & ad quod, & per quod fit
motus: ſed hæc quatuor inter ſe maximè differunt: verum
omnia eſſe vnum, quæcumque ſint illa, Parmenides constan­
tiſsimè credit: ergo nihil mouetur: His mediis motum ab vni
uerſa natura abstuliſſe Parmenides putat.
Sed errat propte
rea quod, non ſemel, ſed ſæpenumero id petit, quod erat in prin
cipio: ſunt enim tamquam axiomata apud Parmenidem per
ſe nota.
Nihil eſſe inane, & omne quod mouetur, per ina­
ne ſpacium ſolummodo cieri: quæ duo tantum ab eſt, vt ſint
perſe nota, vt demoſtratione indigeant: quo fit, vt ex illis dua­
bus propoſitionibus, quarum altera obſcurissima illa quidem
est, altera verò falſissima, non eſſe motum colligere nulla artis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index