![](https://digilib.mpiwg-berlin.mpg.de/digitallibrary/servlet/Scaler?fn=/permanent/archimedes/fabri_tract_026_la_1646/figures/026.01.410.1.jpg&dw=200&dh=200)
HACTENVS explicauimus naturam cau
ſæ formalis motus, ideſt impetus in
libro primo: proprietates motus natu
ralis ſecundo: tertio violenti affectio
nes; quarto mixti ex pluribus rectis:
quinto motum in diuerſis planis conſiderauimus;
ſexto reflexum; ſeptimo circularem; octauo fune
pendulorum vibrationes; nono mixtum ex circulari,
quæ omnia ſpectant, vel ad cauſam formalem, vel
ad principium intrinſecum, vel ad modum etiam
intrinſecum, vel ad ſpatium, &c. iam verò conſi
deramus diuerſos modos, quibus impetus imprimi
poteſt; poteſt enim mobile proijci, pelli, trahi, percuti,
premi, ſuſtineri, tornari, &c. de quibus omnibus iam
nobis, hoc decimo libro agendum videtur, vt dein
de vndecimo de organis motus, & duodecimo de li
neis tandem agamus.