Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of contents

< >
[191.] VI. Demonſtratio Æquilibrii bilancis.
[192.] VII. De potentiis fila funesve trahentibus.
[193.] VIII. Solitio problematis a G G. Leibnitio propoſiti in diario (cui titulus Nouvelles de la Republi-que des Lettres) menſis Sept. 1687. PROBLEMA.
[194.] Solutio.
[195.] IX. Chriſtiani Hugenii, Solutio Problematis de linea in quam flexile ſe pondere pro-prio curvat.
[196.] X. Hugenii Annotationes in librum Pariſiis 1689. editum, de Manuaria Nautica.
[197.] XI. Reſponſum Dni Renaldi ad Dominum Hugenium.
[198.] XII. Exceptio Dni Hugenii ad Reſponſum Dni Renaldi.
[199.] FINIS.
< >
page |< < (292) of 434 > >|
410292VARIA CIRCA ce, curva V A deſcribitur; atque evolutæ ipſius K N lon-
gitudo.
Velut ſi angulus C G A fuerit 60°, erit K N tripla
axis B V.
Si vero latera G B, B A, A G ſint ut 3, 4, 5,
erit illa {9/4} axis B V.
6. Præterea ſpatii N K V A N quadratura datur. Poſi-
to enim angulo C G A 60°, erit ſpatium illud æquale rectan-
gulo ex axe B V, &
ea quæ poteſt triplum quadratum
ejusdem B V.
Si vero latera G B, B A, A G ſint ut 3, 4, 5,
erit idem ſpatium æquale ſeptuplo quadrato B V, cum par-
te octava.
7. Porro puncta quotlibet catenæ inveniri poſſunt, poſi-
ta quadratura curvæ alterutrius harum:
x x y y = a4 — a a y y,
vel x x y y = 4a4 — x4.
Vel etiam data diſtantia centri gravi-
tatis ab axe, in portionibus planis, quas abſcindunt rectæ
axi parallelæ in curva harum priore.
Quadratura autem hu-
jus curvæ pendet a ſummis ſecantium arcuum per minima
æqualiter creſcentium:
quæ ſummæ ex Tabulis ſinuum egre-
gio quodam adhibito compendio inveniuntur quamlibet pro-
xime.
Hinc ex. gr. inventum, quod ſi angulus C G A ſit
rectus, &
ponatur axis B V partium 10000; erit B A,
21279, non una minus.
Curva autem V A, per ſuperius
indicata cognoſcitur hic eſſe partium 24142, non una minus.
In his omnibus non niſi ad caſus ſingulares ſolutiones pro-
blematum dedi, vitandæ prolixitatis ſtudio &
quoniam non
dubito quin regulas univerſales Viri docti affatim ſint exhi-
bituri.
Quod ſi tamen aliquæ ex noſtris requirentur, eas lu-
benter mittam.
Ac jam pridem omnes apud Clariſſimum Vi-
rum G.
G. Leibnitium involucro quodam obtectas depoſui.
X.
Hugenii Annotationes in librum Pariſiis 1689.
editum, de Manuaria Nautica.
Auctor hujus librieſt D. Renaldus (M. Renau, Ingenieur ge-
neral de Marine), ſumma cura &
methodo conſcriptus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index