Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
401 63
402 64
403 65
404 66
405 67
406
407
408
409 3
410 4
411 5
412 6
413 7
414 8
415 9
416 10
417 11
418 12
419 13
420 14
421 15
422 16
423 17
424 18
425 19
426 20
427 21
428 22
429 23
430 24
< >
page |< < (4) of 760 > >|
4104ARIST. METEOROL. mus, alia modò quodam attingimus. Super hæc de fulmi-
num caſu, typhonibus, præsteribus, cæterisq́;
circularibus
affectibus, qui corporum concretione eorundem obueniũt.
Quibus pertract atis, ſpeculabimur ſi quid de anim alibus,
ac plantis tam uniuer ſim quam ſeorſum dicere, uia &
ra-
tione, qua cœptum eſt, queamus.
_F_erè enim his dictis, res
uniuerſa, qua de agere ab initio inſtituimus, finem erit aſſe-
cuta.
Sic ergo ſumpto initio, de ipſis prius dicamus.
Quòd cœlum cauſa ſit effectrix impreſsionũ apparentiumq́; de
quibus eſt tractaturus, aqua verò ac terra materiam præbeãt.
Et quòd terra comparatione circunftantium corporum parua
ſit exiſtimanda.
CAP. II.
_CV_m enim antè definitũ ſit à nobis, unũ quidẽ princi-
11Hîc Āriſto.
quæ diuerſitas
cõtinentiæ ſit
inter cœlum &
terrã oſtendit.
pium de numero illorũ corporũ eſſe, ex quibus natu-
ra eorũ cõſtat, quæ in orbẽ cõmeant, &
alia corpora qua-
tuor ob principia totidẽ eſſe, quorũ duplicẽ eſſe motũ, al-
terũ à medio, alterũ ad medium dicimus:
atq; cùm hæc ſint
quatuor, nempe ignis, aër, aqua &
terra, quod ſuper hæc
omnia inuenitur eſſe ignẽ, quod ſubſidet terrã, duo etiã eſſe
quæ périnde ut illa inter ſeſe habeãt (nã aër igni inter cæ-
tera proximus existit, aqua terræ) totus proſectò mundus
terræ undiq;
incũbens ex hiſce cõſtat corporibus, circa quẽ
quæ confingere ſolent affectiones, ſumi oportere cenſemus.
Eſt autẽ neceſſariò mũdus iſte ſupernis lationibus ferè con-
tinuus, ut inde uis eius uniuerſaregatur:
_E_a ſiquidẽ cauſa,
prima putanda omnibus eſt:
unde motus principiũ existit.
Adhæc quæ perpetua eſt, nec motus finẽ ratione loci ha
bet, ſed in fine ſemper eſt.
_Q_uinetiam hæc omnia corpora
certis diſcreta ſunt ſpacijs.
_Q_uare ignem, & terrã, & quæ
hiſce cognata ſunt, eorum quæ in inferiore mundo contin-
gunt, ut in genere materiæ eorum quæ fiunt, cauſas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index