Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (5) of 760 > >|
4115LIBER I. mare addecet: quod enim ſubijcitur, patiturq́; , hoc nuncu-
pare
modo conſueuimus.
Sed quod ita cauſa eſt, ut unde
principiũ
motus:
ad eorũuim, quæ aßiduè mouentur reſe-
rendum
eſt.
Repetitis igitur poſitionibus, definitionibusq́;
quas prius diximus, de lacteo circulo, cometis, & cæteris,
quæ
hiſce cognata ſunt, ediſſeramus.
Dicimus itaq; ignem,
aërem
, aquam, &
terrã, ex ſeſe mutuo gigni: et eorũ périn-
de
quodq;
in quoq; potentia ineſſe, ut & cæterorũ, quibus
unum
quippiam, idemq́;
ſubijcitur, in quod ultimũ reſolui
ſolent
.
Principio igitur addubitauerit quiſpiam de uocato
aëre
, quam eius naturã in mundo terræ circunfuſo ſumere
oporteat
, &
quem ſibi ille uendicet ordinẽ ad reliqua, quæ
elementa
corporũ nuncupãtur.
Siquidem quanta ſit terræ
moles
ad ambientes magnitudines, haudquaquam obſcurũ
eſt
.
Iam enim per ſyderalis ſcientiæ theoremata deprehen-
ſum
à nobis eſt, terrã eſſe multò item quàm ſtellas quaſdã,
minorem
.
Aquæ uerò naturam, nec congregatã in unũ, ſe-
queſtratamq́
;
cernimus, nec fieri poteſt ut ab eo, quod cir-
ca
terrã ſitum eſt corpore ſeparetur, ſcilicet à manifestis
maris
partibus, fluminibus, &
ſi qua eſt altitudo proſunda,
quæ
nobis maniſeſta ſit.
Itaq; quod inter terrã, ſtellasq́;
in
ultimo locatas interpatet utrũ unũ quoddã eſſe natura
corpus
, an plura existimandũ eſt?
Et ſi plura ſint, quotnã
ſunt
, &
quæ ſint locis disterminata. De primo igitur ele-
mẽto
nobis prius dictũ eſt, quibus ſint uiribus &
cur totus
ille
, qui circa lationes ſupernas existit, mundus, illo corpore
differtus
eſt.
Quæ opinio non modò noſtra eſt, ſed priſca
quædã
, maiorumq́;
existimatio eſſe uidetur. quẽ uoca-
mus
æthera antiquam ſibi adoptauit appellationem, quam
Anaxagoras
idem quod ignis uocabulũ ſignificare,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index