Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303 (1)
304
304 (2)
305
305 (3)
306
306 (4)
307
307 (5)
308
308 (6)
309
309 (7)
310
310 (8)
< >
page |< < (110) of 778 > >|
412110VITELLONIS OPTICAE ſemper manet fixus: ſi ergo axis fieret baſis anguli, quẽ reſpicit ſuperficies rei uiſę: oporteret im mo
tas remanere lineas illũ angulũ cõtinẽtes, & moueri axem:
hoc autẽ nõ eſſet poſsibile, niſi quando
axis moueretur per ſe, toto oculo quieſcẽte:
& quia hoc eſt impoſsibile per præcedẽtẽ, totus enim
oculus mouetur apud intuitionẽ, & axis mouetur ք motũ eius, & moto axe, mouẽtur oẽs lineæ cõ-
tinẽtes angulum pyramidis, & tota pyramis uariato axe uariatur.
Incidẽte enim axe radiali diuerſis
punctis ſuperficiei rei uiſę, licetidẽ remaneat uertex pyramidis, & etiam eadẽ baſis ſit:
uariato ta-
mẽ axe, cauſſatur ſemper noua pyramis, quamuis uideatur ſemper una:
ideo quia motus oculi eſt
inſenſibilis uelocitatis.
Per hunc itaq; motum comprehendit uiſus quodlibet punctum ſuperficiei
rei uiſæ uiſui medio oppoſitum, in puncto ſcilicet axis, & per hunc motum mouetur forma rei uiſæ
ad ipſam ſuperficiẽ uiſus, & mutatur pars ſuperficiei uiſus, in qua prius fuit forma:
quoniam forma
rei uiſæ apud motum axis erit in una parte ſuperficiei uiſus poſt aliam partẽ ſuperficiei uiſus.
Quo-
tiens enim com prehẽderit uirtus ſentiens partẽ rei uiſæ, quæ eſt apud extremum axis, totiens com
prehẽdet cum hoc totam ſuperficiẽ rei uiſę, & comprehendettotam illam partẽ ſuperficiei uiſus, in
qua peruenit forma totius rei uiſæ, quę ſemper eſt alia & alia:
quãdiu itaq; axis caditin aliquod pun
ctorum diametri rei uiſæ, non terminantium ipſam diametrum, tunc axis diuidit angulum, cui in
cẽtro uiſus ſubtẽditur illa diameter:
ſed cum incidit ipſi termino diam etri, tunc ipſe axis fit una li-
nearum cõtinẽtium illum angulum.
Non ergo ſecat ſemper illum angulum. Quod eſt propoſitum.
55. Neceſſe eſt omnem uiſionem, quæ fit aſpectu ſimplici, fieri in ſtanti.
Si enim fiat aſpectus fimplex in tempore, quantumcunq; paruum ſit illud tẽpus: erit ipſum pars
magni temporis:
& quoniam non datur uiſio fieri in tempore, niſi per diſtantiam uiſibilis ab ipſo ui
ſu:
palàm tunc, quòd ſecundum ſpatium diſtantiæ uiſibilis à uiſu multiplicabitur & tempus.
451[Figure 451]a b c d Producatur itaq;
linea a b c d, & ſit uiſus ad punctum a, & aliquod uiſibile ſit apud punctũ b.
Cumitaq;
, ut dictum & declaratum eſt in 6 huius, forma puncti b multiplicatur ad uiſum, ſi
hoc fiat in tempore quocunq;
, etiam fortè imperceptibili: ſit aliud uiſibile in puncto c: & ſit
ſpatium a c multiplex ſpatio a b:
erit ergo tempus, in quo forma punctic multiplicatur ad ui
ſum a, multiplex tempori, in quo ſorma puncti b multiplicatur ad uiſum a:
& ſihoc tempus
nondũ ſit ſenſibile, ſit in ulteriori puncto uiſibile d remotius à uiſu a, quàm eſt ipſum c:
ſitq́;
ſpatium d a multiplex ſpatij c a:
ergo erit ipſum magis multiplex ſpatij b a. Forma itaq; pun-
cti d multiplicabitur ad uiſum a in tempore multiplici tempori, in quo peruenit ad uiſum a
forma puncti c:
ſed in pertranſitu formæ puncti d per ipſum ſpatiũ a d non requiritur in ipſa
operatione uiſiua plus temporis, quàm in ſpatio a b:
apertis enim oculis æquè citò uidentur
remota & propinqua:
neq; enim eſt ſenſibilis differẽtia temporis, quo uidetur res proxima,
aut aliqua ſtellarum ſixarum, cuius ferè diſtantia eſt ſecundum mundi ſemidiametrum, quæ
eſt maxima linearum naturalium entium.
Impoſsibile eſt ergo uiſionẽ, quæ fit aſpectu ſim-
plici, fieri in tempore:
ſed neceſſe eſt omnẽ huiuſmodi uiſionem, quantum ad aſpectum ſim-
plicẽ, fieri in inſtãti & ſubitò:
eius itaq; principiũ nõ differt ab eius fine. Ethoc eſt ꝓpoſitũ.
56. Omnem intuitionem in tempore fieri eſt neceſſe: tempus́ intuitionis intentio-
num uiſibilium diuerſatur ſecundum diuerſitatem intentionum formarum intuitarũ.
Alhazen 70. 74 n 2.
Cum enim, ut patuit in 51 huius, intuitio ſit actus uirtutis uiſiuæ, quo uiſus ueram comprehen-
ſionem formæ rei uiſæ diligenter perſpiciendo perquirit, & ſemper in ipſa intuitione axes radiales
per omnia puncta ſuperficiei rei uiſæ moueantur, ut declaratum eſt per 52 huius.
Cum ergo omnis
motus ſenſibilis fiat in tempore ſenſibili ideo, quia, ut alibi declarauimus, tempus eſt proportiona-
le motui:
palàm, quia omnem intuitionẽ in tempore ſenſibili fieri eſt neceſſe. Tempus quoq; intui-
tionis diuerſatur ſecundum diuerſas intentiones formarum uiſibilium eorum, quæ quis intuetur,
cuius exemplum eſt:
ut ſi uiſus comprehendat animallongũ multorũ paruorũ pedũ, quod mouea-
tur:
tunc primò per modicam intuitionẽ comprehẽ dit motũ eius, & per motũ comprehẽdit ipſum
eſſe animal:
dein de per modicã intuitionẽ in pedibus comprehẽdet ipſum eſſe multorum pedũ ex
comprehẽſione diſtantiæ inter pedes, non tamẽ cognoſcet numerũ ipſorum pedũ:
& deinde dili-
gẽtius intuẽs cognoſcet numerum pedum pluri intuitione & maioris tẽporis conatu.
Comprehẽ-
ſio ergo animalitatis eius erit in paruo tẽpore, & comprehenſio multitudinis pedum erit in tẽpore
maiore illo tempore priori, in quo cognitũ eſt ipſum eſſe animal:
numerus aũt pedũ erit adhuc in
tẽpore maiori aliquo illorũ tẽporum:
oportet enim uiſum intueri quẽlibetillorũ pedum, & nume-
rare illos:
erit aũt quantitas tẽporis intuitionis pedũ ſecundum numerũ multitudinis uel paucita-
tis pedum:
& hoc etiã patet per diuerſitatẽ aliarum uiſibilium intẽtionum. Tẽpus itaq; intuitionis
intentionum uiſibilium ſormarũ, quarum una eſt numerus, diuerſatur ſecundum diuerſitatem in-
tentionum formarum intuitarum.
Patet ergo propoſitum.
57. Viſus non poteſt comprehendere ueram form am rei uiſæ primo aſpectu ſimplici, ſedpoct
diligentem intuitionem. Alhazen 76 n 2.
Cum enim formæ uiſibilium ſint cõpoſitæ ex multis intentionibus particularibus, quibuſdam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index