Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1cit impetum in omnibus immediatè; vt patet; alioquin etiam reſectis
neruis brachij poſſet brachium moueri;
igitur illæ partes, quæ tan­
tùm habent impetum grauitationis deorſum, quaſi pugnant cum
aliis, quæ impetum grauitationis habent impetum ab ima;
quemad­
modum enim, cum aliquod pondus humeris incubat, vel manui; ſen­
tio ponderis vim, cuius effectus rationem afferemus paulò pòſt, ita
prorſus partes, quæ immediatè ab anima impetum non accipiunt, alias
deprimunt.
Septimò, ſingulis inſtantibus anima producit impetum in organo;
quia ſingulis deſtruitur per num.
5. igitur cùm reſiſtat continuò graui­
tationi, tùm ipſius organi, tùm partium coniunctarum cum organo,
ſiue ſint animatæ, ſiue inanimes, debet adeſſe cauſa huius reſiſtentiæ;
igitur nouus impetus, cùm prior deſtruatur.
Octauò, impetus productus in organo, quod mouetur, produ­
cit impetum in aliis partibus cum ipſo organo coniunctis; pro­
batur;
cum enim ſingulæ partes mouentur, ſingulæ habent impe­
tum, ſed ſingulæ impetum ab anima non habent immediatè, vt
conſtat;
igitur aliquæ partes habent impetum ab impetu ipſius
organi:
ſecundò eodem prorſus modo moueo vnguem, quo lapil­
lum;
ſed lapillus, quem moueo manu, non accipiet impetum imme­
diatè ab anima, ſed ab organo, vel potiùs ab impetu organi; igitur nec
vnguis, nec aliæ partes, quæ non ſunt organum motus, licèt cum eo
coniunctæ ſint.
Nonò, cum verò organum non mouetur.v.g.manus quantumuis ex­
tenſa, vel erecta, non producit impetum in aliis partibus coniun­
ctis, licèt animatis; probatur primò, fruſtrà produceretur, cùm
impediri poſſit earum motus deorſum ſine impetu, alioquin menſa,
quæ ſuſtinet pondus, produceret in eo impetum, quod eſt ridicu­
lum.
Secundò, quia ſi impetus organi producit impetum in partibus
vnitis, quo eas quaſi reducit ſurſum;
igitur impetus grauitationis
partium vnitarum producit etiam impetum deorſum in organo;
immò daretur proceſſus in infinitum, de quo paulò pòſt.
Decimò, cum manus ſuſtinet aliquod pondus immobiliter, non
producit in eo impetum;
Primò, quia, ſi non producitur impe­
tus in alijs partibus vnitis, licèt animatis, multò minùs in alijs;

Secundò, quia eodem modo ſuſtinetur pondus à manu, quo ab alio
corpore inanimo, v. g. à menſa;
ſed hæc non producit impetum in
pondere, quod ſuſtinet, vt dicam paulò pòſt;
Tertiò, quia fruſtrà pro­
duceretur;
quia modò manus ſuſtinens ſtet immobilis; haud dubiè etiam
ſublato omni extrinſeco impetu à pondere adhuc ſuſtinebitur.
Dices; igitur fruſtrà produceretur impetus in manu; Reſp. negando
quia niſi potentia motrix produceret impetum in manu, ab ipſo pon­
dere deprimeretur; igitur non eſt fruſtrà omninò ille impetus.
Dices, non habet motum; igitur eſt fruſtrà; Reſp. omnem impetum
non eſſe fruſtrà, licèt careat motu, vt patet in ipſo impetu innato,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index