Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1cuius duplex eſt effectum; ſcilicet grauitatio, & motus, vt aliàs iam in­
dicauimus;
ſimiliter impetus productus à potentia motrice, in ſuo or­
gano habere poteſt duplicem effectum;
primus eſt motus; ſecundus eſt
niſus ſeu conatus oppoſitus extrinſeco motui;
quemadmodum enim in­
natus ſemper habet motum, niſi impediatur ab alio corpore, ita & im­
petus organi potentiæ motricis, nec eſt magna difficultas; immò cla­
riſſima vtriuſque potentiæ analogia.
Vndecimò, hinc benè explicatur, quomodo defatigetur tenſum bra­
ſiue coniunctum ſiue coniunctum;
ſit cum extrinſeco pondere, ſiue cum pro­
pria tantùm grauitate;
quia partes aliquæ tendunt deorſum, aliæ verò ſur­
ſum;
hinc ſemper fit aliqua tenſio; igitur aliqua diuiſio; igitur dolor, ſic
enim tenditur funis à pondere pendulo, pondus verò incubans tùm aliquas
partes premit, tùm alias maximè diſtrahit, in quo non eſt difficultas;
ſi
autem manus incubet menſæ, v. g. & pondus manui fit tantùm com­
preſſio partium, quæ pro mollitie facilè cedunt & ſeparantur;
igitur
pondus producit impetum in manu & neruis; alioquin nulla eſſet ten­
ſio, neque compreſſio.
Duodecimò, hinc benè colligo non produci impetum à potentia mo­
trice in toto organo;
quia ſi hoc eſſet, omnes partes ſtarent immobili­
ter;
eſſet enim hic impetus æqualis impetui grauitationis, tùm organi,
tùm ponderis;
tùm aliarum partium, cum organo coniunctarum; igitur
nulla eſſet defatigatio; quia tam facilè anima produceret impetum,
2°.inſtanti, 3°, 4°.
&c. quàm 1°; ſed nulla eſt defatigatio pro 1°; igitur
nulla eſſet in reliquis, quod tamen eſt contra hypotheſim;
immò poſſe­
mus liberè moueri per medium aëra; cum enim 1°.
inſtanti poſſemus
producere impetum maiorem impetu grauitationis, vt patet;
certè non
deſtrueretur totus, 2° inſtanti; igitur cum 2°.
inſtanti poſſet æqualis
1°.
impetus produci; ſemper intenderetur; igitur facilè moueremur,
quod abſurdum eſt;
igitur poſſumus quidem ſaltu ſurſum totum cor­
pus attollere;
at cùm in omnibus partibus potentia motrix non pro­
ducat impetum immediatè;
certè deorſum tendunt, motu naturaliter
accelerato, vnde tandem organum ipſum deorſum ſecum trahunt; ſed
de his aliàs plura, cum de potentia progreſſiua.
Decimotertiò, quando pondus ſuſtinetur à plano immobili, v. g. à
menſa, non producitur in eo impetus ſurſum à menſa; quia impetus
producitur tantùm ad extra ab alio impetu, per Th.42. l.1. ſed nullus eſt
impetus ſurſum in menſa, vt patet.
Decimoquartò, pondus non producit impetum in ipſa menſa, niſi vel
tota menſa, vel aliquæ eius partes moueantur, vel comprimantur, vel
dilatentur;
quod reuera ferè ſemper accidit; quia cum ſit perpetuum
corporum effluuium, multæ partes ſeparantur vi ponderis, quæ ab iis
corpuſculis, quæ auolarunt, continebantur;
ſic tandem poſt multos an­
nos trabs lignea incubanti ponderi cedit;
ſic lapis ſenſim terram de­
primit, ſic globus plumbeus diutiùs molæ incubans, ſibi quaſi foſſulam
fingit, depreſſis duntaxat mollioribus partibus;
quod certè fit vel in-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index