Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
411
411 (293)
412
412 (294)
413
413 (295)
414
414 (296)
415
415 (297)
416
416 (298)
417
417 (299)
418
418 (300)
419
419 (301)
420
420 (302)
< >
page |< < (295) of 434 > >|
413295MECHANICAM. B G, & B S, & conſequenter etiam aquæ reſiſtentiæ ſunt
inter ſe ut B G ad B K;
aſt, uti modo oſtendi, virium ratio
eſt etiam ut B G ad B K;
vires igitur ſunt ut reſiſtentiæ, &
etiam ut quadrata velocitatum.
Hæ ergo ſunt velocitates,
quæ ſunt ut B G ad B S, quas Navis in ambobus motibus
acquirere debet ſecundum ipſam Auctoris ſtatim memoratam,
nec in dubium revocandam, regulam.
Non ergo ut credidit
Auctor circumferentia circuli B K G determinat ſpatia a navi
permeanda in diverſis carinæ poſitionibus, manente eadem veli
C D poſitione reſpectu directionis venti, ſed determinantur
hæc ſpatia curvâ B I S G T, cujus puncta eodem modo ac S,
facile inveniuntur.
Hic autem notandum eſt, ſpatia quæ hac
curvâ deteguntur, eo magis abiis differre, quæ Auctor adhibitâ
circumferentiâ B K G determinat, quo angulus quem carina
cum venti directione efficit acutior eſt;
ita juxta B N navis
progredietur per B I, quæ dupla eſt ipſius B N circulo
inſcriptæ, ſi B N ſit {1/4} B G;
& tripla ſi B N ſit {1/9} B G.
Error a me notatus in toto fere tractatus reliquo locum ha-
bet, quo varia labefactantur Theoremata quæ de cætero ele-
gantia videntur.
Quale eſt inter alia hoc. Dato O B A angu-
lo veli cum vento, carinæ ſitum, quo in adverſum venti ma-
xime progreditur navis, determinari dividendo æqualiter in
duas partes complementum O B E anguli dati;
unde Au-
ctor deducit, ponendo quod deviatio nulla ſit, carinæ &

veli ſitum in hoc caſu omnium maxime utilem dari, quando
angulus quem carina cum vento efficit eſt 60 gr.
, & angulus
venti cum velo 30 gr.
, quod a vero abeſt; nam per Regu-
lam, quam veram novi detego, quando venti &
carinæ an-
gulus eſt graduum 60, navem celerius moveri, ideoque in
adverſum venti magis progredi, ſi angulus veli &
venti. 38
gr.
23′. fiat, quam ſi angulus hicce foret 30 graduum. Regu-
la qua detego veli ſitum, ut navis omnium celerrime movea-
tur, ubi carinæ cum vento angulus datus eſt, talis eſt
x4 = a a x x + {1/3} p p x x — {4/9} a a p p.
ſcilicet, ſi x deſignat ſi-
num O Q anguli veli cum vento, a radius B A, p ſinus F P
anguli carinæ cum vento.
Et congruit hgc regula cum illa

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index