Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1ſenſibili motu vel per ſeparationem aliquarum partium; cum enim da­
to quocumque motu, dari poſſit tardior; certè poteſt eſſe continuus
motus, quo per centum annos, vix latus vnguis acquiratur, quod nemo
Philoſophus mirabitur, qui naturam motus circularis probè intelle­
xerit.
Decimoquintò, brachium omninò explicatum difficiliùs ſuſtinet
pondus, quam contractum;
quia maius eſt explicati momentum, vt pa­
tet; eſt enim quaſi longior vectis circa extremum humerum rotatus.
Obijceret aliquis, contra ea quæ diximus num. 14. ſit globulus libram
pendens incubans menſæ 99. librarum;
haud dubiè qui menſam pon­
derat, centum librarum pondus ſuſtinet; igitur globulus producit in
menſa impetum.
Reſp. neg. conſeque nam ideò ſentitur pondus 100. li­
brarum; quia vtrumque pondus grauitatione communi in ſuppoſitam
grauitat manum.
Theorema 2.
Explicari poſſunt omnia phœnomena detentionis.
Primò, aliquis detinetur, ſimul, & ſuſtinetur; ſit globum pendulum
fune, cuius altera extremitas manu tenetur immobili;
nullus autem
producitur impetus in ipſo globo, quo ſurſum, quaſi attollatur;
quod
probatur, iiſdem omninò rationibus, quibus probauimus in ſuperiori
Theo. de ſuſtentatione;
ipſa tamen chorda, ſi vel brachio, vel digito cir­
cumuoluatur, ſua vbique inurit veſtigia;
premit enim molliorem car­
nem, & neruos; huic aliqua diuiſio; hinc dolor: nec in hoc ſingularis
eſt difficultas.
Secundò, retinetur aliquod mobile, per quamlibet lineam, vel fune,
vel vnco, vel manu, v.g. auolans auis filo, indomitus equus fræno, diſce­
dens homo pallio vel manu;
hoc poſito, non producitur impetus à reti­
nente in mobili retento per ſe;
quia perinde ſe habet, atque ſi rupes im­
mobilis retineret annulo ferreo, vel vnco;
ſed rupes non producit im­
petum in eo corpore, quod retinet, dixi per ſe;
nam ſi partes aliquæ
ſeparari poſſint vel dilatari; haud dubiè producitur in iis impetus.
Tertiò, hinc ſi duo retineant ſe ſe inuicem vel fune, vel annulo, vel
cylindro, multus impetus producitur ab vtroque in altero;
quippe ten­
duntur nerui & muſculi, ex qua tenſione multæ partes ſeparantur;
hinc
dolor & defatigatio;
igitur producitur impetus, quod certè clariſſimè
ſequitur ex noſtris principiis;
cum enim potentia motrix alicui mobili
applicatur, quod ſimul totum mouere non poteſt propter reſiſtentiam
vel ipſius molis, vel impetus contrarij;
ſi fortè aliqua pars amoueri po­
teſt, & ſeparari ab aliis in eam potentia applicata ſuas vires exerit; quo­
modo verò rumpatur funis, vtrimque tractus, dicemus paulò pòſt, cum
de tractione.
Quartò, retinetur aliquod mobile immobiliter in plano decliui, id­
que duobus modus; primò, quaſi trahendo:
ſecundò, quaſi pellendo, nul­
lus impetus producitur per ſe in mobili retento à retinente;
quod pro-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index