Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
371 618
372
373
374 621
375 622
376 623
377 624
378 625
379 626
380
381
382
383 627
384 628
385 629
386 630
387 631
388 632
389 633
390 634
391
392
393
394
395
396 637
397 638
398 639
399 640
400
< >
page |< < (655) of 568 > >|
414655COSMOTHEOROS, LIB. I. quanta exiſtimetur. Favet eorum ſententiæ, qui omnia alia
illic imaginantur, quod Natura videatur varietatem plerum-
que, &
plurimis in rebus, ſectari; quodque Conditoris po-
tentia hoc ipſo magis declaretur.
Sed cogitare debent, non
eſſe hominum arbitrio definiendum quàm magna iſta ſit va-
11Non nimian
in hiſce ſin-
gendam diſ-
ſimilitudi-
nem.
rietas ac diſſimilitudo.
Neque, quia poſſit eſſe immenſa,
reſque illæ ab intellectu, &
comprehenſione noſtra penitus
remotæ, idcirco neceſſe eſſe, ut reipſa tales exiſtant.
Quam-
vis enim ſimilia omnia iis quæ apud nos ſunt, finxiſſet Deus
in cæteris Planetis;
nihilo minor eſſet ſpectatoribus eorum,
ſi qui ſunt, admiratio, quam ſi plurimum diſtarent:
cum,
quid in aliis effectum ſit, nullo modo poſſiut cognoſcere.
Potuiſſet in terris Americæ, aliiſque longè remotis, aliqua
creaſſe viventia, quæ his noſtris nihil ſimile haberent;
neque
id fecit tamen.
Nam formarum quidem diverſitatem aliquam
eſſe voluit, quibus animalia herbæque noſtræ à tranſmarinis
illis, diſſiderent, ſed &
in his ipſis formis, inque creſcendi
&
generandi modis, multa utriſque convenire fecit. Habent
enim &
illic animalia pedes, alas; atque intus cor, pulmo-
nes, inteſtina, vulvas;
cum hæc omnia in unoquoque gene-
re illorum, ac noſtratium quoque, planè diverſa ratione or-
dinari potuerint, ab infinitæ ſolertiæ opifice.
Non igitur
omnem varietatem quam poterat in rebus creatis, earum au-
ctor exhibuit, nec proinde argumento illi, quod a Naturæ
novandi ſtudio petitur, tantum tribuendum eſt, ut omnem,
qui in cæteris Planetis eſt, ornatum ab eo, qui in Terra no-
ſtra conſpicitur, prorſus alienum putemus.
At contra cre-
dibile eſt, inter ea quæ in ſuperficie iſtorum globorum gene-
rantur, quæque apud nos ſunt, præcipuam eſſe differentiam,
quæ ex majori, minorive, eorum a Sole, caloris vitæque fon-
te, diſtantia oriatur.
Propter quam tamen magis materiam,
quam formam rerum, variari neceſſe ſit.
Ad materiam vero quod attinet qualiumcunque ſtirpium,
atque animantium, quæ Planetas exornant, etſi qualis ſit co-
gitatione aſſequi nequeamus, illud tamen vix dubitari poteſt,
quin ex elemento humido, uti noſtra omnia, creſcant &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index