Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
411
411
412
412
413
413
414
414
415
415
416
416
417
417
418
418
419
419
420
420
< >
page |< < of 491 > >|
1batur eodem modo, quo ſuprà; per accidens autem producitur propter
eandem rationem vnde ſuprà;
ſuppono autem nullo modo vel trahi
ſurſum, vel pelli vtrimque: porrò retinetur ab æquali potentia, quod
iam alibi demonſtrauimus lib.5. in quo etiam fusè explicuimus diuer­
ſas lineas, quibus potentia applicari poteſt.
Theorema 3.
Hinc facilè explicantur omnia phœnomena lationis.
Primò, lationem appello illam impreſſionem, qua potentia motrix
aliquid ſuo organo, mediatè vel immediatè coniunctum ſecum vna de­
fert;
ſic dum quis ambulat, pileum etiam, quo caput tegitur, mouet; ſic
equus rapit, nauis vehit nautam, currus aurigam defert.
Secundò, imprimitur impetus in vtroque; probatur facilè; quia
vtrumque mouetur cum eo tamen diſcrimine, quod lator in ſe producit
impetum, qui in mobili delato alium producit.
Tertiò, impetus latoris æqualis eſt impetui delato, quia vtrique ineſt
æqualis motus; igitur æqualis impetus.
Quartò, hinc cùm nauis imprimat impetum iis omnibus, quæ vehit
æqualem ſuo, non eſt mirum ſi motus qui obſeruantur è naui mobili
tùm in proiectis, tùm in demiſſis, tùm in diſperſis, ſimiles omninò iis
appareant, qui obſeruantur è naui immobili, licèt omninò ſint diſſimi­
les; quæ omnia fusè explicui l.4.
Quintò, hinc quæ vehuntur naui non ſeparantur ab ipſa naui, quia
æquali motu feruntur, niſi nauis illicò ſiſtat;
quia impetus prior, non ſta­
tim deſtruitur, quod iam explicuimus alibi;
immò ſeſe aliquando ſub­
trahit equiti;
quia, ſcilicet, demiſſo vel inflexo tantillùm dorſo, perni­
citer ſeſe eripit;
idem accidit globo, quem in plano horizontali læui­
gato ſuſtines;
ſi enim illicò demittas orbem velociter ductum, vel ſta­
tim ducas reducaſque; haud dubiè globus in eo plano mouebitur.
Sextò, quædam humeris & collo, quædam capite, alia manu feruntur,
etiam liquida vaſe contenta;
vas autem ipſum effunditur, ſi motus ali­
qua notabili morula interrumpatur;
cùm enim ſuperficies aquæ v. g.
in eam partem adhuc moueatur, in quam priùs erat denominata; certe
ſi maior eſt motus, effunditur aqua.
Septimò, hinc eſt aliquod artificium, quo ita poſſint in plano hori­
zontali verticali manubrio inſtructo deferri orbes pleni liquore, vt ni­
hil penitus effundatur;
ſi enim ita temperetur brachij motus, vt ſit con­
tinuus & æquabilis, non modò nihil effundetur;
verùm etiam, ne ipſa
quidem ſuperficies liquoris mutabitur;
vt autem ſit continuus ille bra­
chij motus, & æquabilis;
debet ita porrigi brachium, ſeu componi cum
inæquali reliqui corporis motu, vt eo aliquando tardior, aliquando ve­
locior ſit; porrò hæc inæqualitas motus progreſſiui procedit ex duplici
illo quaſi gemini crucis arcu, geminoque vtriuſque centro, ſed de hoc
alibi.
Octauò, hinc quò velociùs corpus progredietur minoribuſque, licèt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index