Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
331
331
332
332
333
333
334
334
335
335
336
336
337
337
338
338
339
339
340
340
< >
page |< < of 491 > >|
1frequentioribus paſſibus, brachij motus accedit propiùs ad æquabilem;
igitur minùs mutatur ſuperficies liquoris vaſe contenti;
hinc in naui,
quæ velociſſimo motu fertur, ne tremit quidem ſuperficies aquæ, quam
repoſitam quis habet in vaſe; denique quò ſuperficies concaua orbis
ſeu vaſis eſt maioris circuli faciliùs effunditur liquor, quia planum eſt
minus decliue, & minus recedit ab horizontali, & contrà ſi eſt minoris
ſphæræ ſeu circuli, hinc fortè tantus eſt maris æſtus in Oceano, & mo­
dicus valdè in Mediterraneo, ſed de his alibi.
Nonò, his adde amphoras illas aqua, vel lacte ad ſummum vſque
marginem repletas, quas ruſticanæ fœminæ è ſummo capite ita portant,
vt nihil penitus effundatur, quia ſcilicet tenſo collo ambulant, vt capi­
tis motus ad æquabilem propius accedat.
Decimò, non eſt omittendum ille orbis gyrus cum ſcypho pleno;
quod vt melius intelligatur.
Sit orbis AFEG pendulus filo FA; ſit
ſcyphus EDC plenus aqua vel alio liquore, puncto circuli E inſidens,
tùm rotetur orbis circa centrum F;
haud dubiè, ne gutta quidem aquæ
effundetur;
ratio eſt, cùm E ſit ſemper punctum oppoſitum centro, mo­
tus F & ſcyphus motu illo circulari maximè pellatur, prematurque ver­
ſus E, aqua ipſa etiam verſus E recipit impetum verſus fundum ſcyphi;

qui cùm ſit intenſior natiuo propriæ grauitationis aquæ, non eſt mirum
ſi præualeat, & nihil penitus effundatur in gyro, præſertim cùm partes
omnes aquæ moueantur eo motu, quo in primo ſitu omninò relinquun­
tur;
adde quod licèt impetus innatus tantillùm obeſſet, impeditur ta­
men ab illa vligine, quæ cum aqua commixta eſt, de qua iam ſuprà;

quod autem ſcyphus impellatur verſus E, patet clariſſimè in funda, in
qua lapis circumagitur, ſed de funda infrà, cum de proiectione; tunc
enim rem iſtam demonſtrabimus.
Vndecimò, vt feratur cylindrus humeris commodiùs in ſitu eſſe de­

bet, vt ſuprà horizontalem eleuetur ad angulum 45. grad. ſit enim 60.
grad ſitque cylindrus AF, cuius centrum grauitatis C incubans puncto
humeri C, tunc humerus ſuſtinet totum pondus abſolutum cylindri,
& manus nihil:
ſi verò manu erectum ſuſtineatur in DG; haud du­
biè manus totum ſuſtinet pondus abſolutum, humerus nihil, ſi ſuſti­
neatur KCI in C, vel NCL in C, maius pondus ſuſtinebitur propter
rationem vectis de quo in lib. ſequenti.
Denique, ſi ſuſtineatur in HCE
ad angulum HCA, 60. grad. humerus ſuſtinet vt BH, manus vt EI;

ergo non diſtribuitur pondus æqualiter humero & manui; igitur com­
modiùs fieri poteſt, ſi æqualiter diſtribuitur, quod vt fiat debet eſſe ad
eleuationem anguli 45. ſed hæc pertinent ad libram, & vectem de quibus
agemus infrà, etiam ſupra lib.5. ſæpiùs indicauimus.
b Fig.28
Tab.4.
Theorema 4.
Aliquod mobile graue dimittitur deorſum multis modis.
Primò, per lineam perpendicularem, & tunc eſt motus purè natura­
lis, ſimulque omnes partes mobilis dimittuntur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index