Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
411
411
412
412
413
413
414
414
415
415
416
416
417
417
418
418
419
419
420
420
< >
page |< < of 524 > >|
1
DE MUNDI
SYSTEMATE
PROPOSITIO XXI. THEOREMA XVII.
Puncta Æquinoctialia regredi, & axem Terræ ſingulis revoluti­
onibus annuis nutando bis inclinari in Eclipticam & bis re­
dire ad poſitionem priorem.
Patet per Corol. 20. Prop. LXVI. Lib. I. Motus tamen iſte
nutandi perexiguus eſſet debet, & vix aut ne vix quidem ſen­
ſibilis.
PROPOSITIO XXII. THEOREMA XVIII.
Motus omnes Lunares, omneſque motuum inæqualitates ex alla­
tis Principiis conſequi.
Planetas majores, interea dum circa Solem feruntur, poſſe alios
minores circum ſe revolventes Planetas deferre, & minores illos in
Ellipſibus, umbilicos in centris majorum habentibus, revolvi de­
bere patet per Prop.
LXV. Lib. I. Actione autem Solis perturba­
buntur eorum motus multimode, iiſque adficientur inæqualitati­
bus quæ in Luna noſtra notantur.
Hæc utique (per Corol. 2,
3, 4, & 5. Prop.
LXVI.) velocius movetur, ac radio ad Terram
ducto deſcribit aream pro tempore majorem, Orbemque habet
minus curvum, atque adeo propius accedit ad Terram, in Syzygiis
quam in Quadraturis, niſi quatenus impedit motus Eccentricitatis.

Eccentricitas enim maxima eſt (per Corol.
9. Prop. LXVI.) ubi
Apogæum Lunæ in Syzygiis verſatur, & minima ubi idem in Qua­
draturis conſiſtit; & inde Luna in Perigæo velocior eſt & nobis
propior, in Apogæo autem tardior & remotior in Syzygiis quam
in Quadraturis.
Progreditur inſuper Apogæum, & regrediuntur
Nodi, ſed motu inæquabili.
Et Apogæum quidem (per Corol. 7.
& 8. Prop.
LXVI.) velocius progreditur in Syzygiis ſuis, tardius
regreditur in Quadraturis, & exceſſu progreſſus ſupra regreſſum
annuatim fertur in conſequentia.
Nodi autem (per Corol. 11.
Prop.
LXVI.) quieſcunt in Syzygiis ſuis, & velociſſime regrediun­
tur in Quadraturis.
Sed & major eſt Lunæ latitudo maxima in
ipſius Quadraturis (per Corol.
10. Prop. LXVI.) quam in Syzy­
giis: & motus medius tardior in Perihelio Terræ (per Corol.
6.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index