Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1
Secundò, per planum inclinatum tuncque ſi globus eſt, rotatur, quia
tollitur æquilibrium.
Tertiò, ita dimittitur globus, vt primò per manum quaſi decliuem ca­
dat, tuncque ſimiliter rotatur propter eandem rationem.
Quartò, dimittitur funependulum, & tunc deſcendit per arcum.
Quintò, dimittitur cylindrus, cuius altera extremitas nititur ſolo, &
tunc deſcendit etiam per arcum.
Sextò, dimittitur baculus; ſed inæqualiter, ita vt altera eius extremitas
cadat, antequam alia dimittatur, & tunc etiam circumagitur baculus; ſed
hæc ſunt facilis.
Theorema 5.
Aliquotâ mobile proiectum excipitur manu multis modis.
Primò, firma & fixa manu, in quam cadit eodem modo, quo caderet
in parietem, vt patet.
Secundò, manu repellente, tunque eſt maior ictus.
Tertiò, manu ſenſim ſubſidente, vt fallat ictum; ſic lapidem ſurſum
proiectum cadentem ita excipimus manu, immò & maiorem globum,
vt vix vllum ictum ſentiamus;
quod vt fiat, manus retroagi debet, non
quidem pari velocitate cum globo, ſed paulò tardiore motu, vt ſcilicet
modicum impetum imprimat globus;
ſi enim manus pari velocitate
moueretur, nullum prorſus impetum imprimeret globus;
ſi verò non
moueretur, ſed omninò manus quieſceret, maximum ictum exceptus
globus infligeret;
ſi verò moueatur ſed paulò tardius aliquid impetus
imprimetur ſingulis inſtantibus, donec tandem totus ictus extingua­
tur;
adde quod mollities manus ad extinguendum ictum potiſſimum
confert; analogiam habes in lana, quæ tormentorum vim penitus
eneruat.
Quartò, vt longiùs repellatur pila, ſecundus modus adhiberi debet
eritque motus mixtus ex directo & reflexo.
Theorema 6.
Explicari poſſunt omnia phœnomena tractionis.
Primò, trahitur mobile per productionem impetus; nec enim po­
tentia motrix, quæ reuerâ cauſa eſt tractionis, quidquam aliud produce­
re poteſt;
præterea quod trahitur, verè mouetur; igitur per impetum,
ſic differt tractio à mera detentione, de qua ſuprà.
Secundò, hinc tractio eſt actio potentiæ motricis, qua mobile ipſum
propiùs accedit ad motorem;
nam motor ad ſe trahit mobile; igitur
mobile accedit ad motorem:
quod tantùm dictum ſit de tractione di­
recta; nam per reflexam, ipſe motor ad mobile accedit, de qua
infrà.
Tertiò, quando trahitur aliquod mobile, impetus producitur in om­
nibus illius partibus;
probatur, quia omnes mouentur; igitur omnes
recipiunt impetum.
Secundò, quia ſi tantùm in vna produci impetum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index