Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
411
411
412
412
413
413
414
414
415
415
416
416
417
417
418
418
419
419
420
420
< >
page |< < of 524 > >|
1Prop. LXVI,) quam in ipſius Aphelio. Atque hæ ſunt inæquali­
tates inſigniores ab Aſtronomis notatæ.
LIBER
TERTIUS.
Sunt etiam aliæ quædam nondum obſervatæ inæqualitates, qui­
bus motus Lunares adeo perturbantur, ut nulla hactenus lege ad
Regulam aliquam certam reduci potuerint.
Velocitates enim ſeu
motus horarii Apogæi & Nodorum Lunæ, & eorundem æquati­
ones, ut & differentia inter Eccentricitatem maximam in Syzygiis
& minimam in Quadraturis, & inæqualitas quæ Variatio dicitur,
augentur ac diminuuntur annuatim (per Corol.
14. Prop. LXVI.)
in triplicata ratione diametri apparentis Solaris.
Et Variatio præ­
terea augetur vel diminuitur in duplicata ratione temporis in­
ter quadraturas quam proxime (per Corol.
1. & 2. Lem. X. &
Corol.
16. Prop. LXVI. Lib. I.) Sed hæc inæqualitas in calculo
Aſtronomico, ad Proſthaphæreſin Lunæ referri ſolet, & cum ea
confundi.
PROPOSITIO XXIII. PROBLEMA V.
Motus inæquales Satellitum Jovis & Saturni à motibus Luna­
ribus derivare.
Ex motibus Lunæ noſtræ motus analogi Lunarum ſeu Satelli­
tum Jovis ſic derivantur.
Motus medius Nodorum Satellitis ex­
timi Jovialis, eſt ad motum medium Nodorum Lunæ noſtræ, in ra­
tione compoſita ex ratione duplicata temporis periodici Terræ
circa Solem ad tempus periodicum Jovis circa Solem, & ratione
ſimplici temporis periodici Satellitis circa Jovem ad tempus perio­
dicum Lunæ circa Terram: (per Corol.
16. Prop. LXVI.) adeoque
annis centum conficit Nodus iſte 8gr. 24′. in antecedentia. Motus
medii Nodorum Satellitum interiorum ſunt ad motum hujus, ut
illorum tempora periodica ad tempus periodicum hujus, per idem
Corollarium, & inde dantur.
Motus autem Augis Satellitis cu­
juſQ.E.I. conſequentia, eſt ad motum Nodorum ipſius in antece­
dentia, ut motus Apogæi Lunæ noſtræ ad hujus motum Nodo­
rum, (per idem Corol.) & inde datur.
Diminui tamen debet
motus Augis ſic inventus in ratione 5 ad 9 vel 1 ad 2 circiter, ob
cauſam quam hic exponere non vacat.
Æquationes maximæ No­
dorum & Augis Satellitis cujuſque fere ſunt ad æquationes maxi­
mas Nodorum & Augis Lunæ reſpective, ut motus Nodorum &
Augis Satellitum tempore unius revolutionis æquationum prio-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index