Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1oporteret, vt reliquæ etiam mouerentur à quacumque potentia quodli­
bet mobile trahi poſſet, quod eſt abſurdum.
Dices, alias partes reſiſtere. Reſp. igitur vt moueantur, ſuperari debet
illarum reſiſtentia;
igitur per aliquid de nouo proctum; igitur per
impetum:
immò non producitur in vna, niſi producatur in aliis;
alioquin fruſtrà eſſet ille impetus, cui nullus effectus reſpon­
deret;
igitur ſi deſtruitur, quando fruſtrà eſſet, ſi conſeruaretur; ita
etiam non producitur quando fruſtrà eſſet, ſi produceretur; eſt enim
par vtrimque ratio.
Quartò, hinc licèt trahatur ingens rupes, non propterea mouetur,
quia non poteſt impetus produci in omnibus illius partibus ab applica­
ta potentia; igitr in nulla per Th.33.l.1.
Dices, eſt cauſa neceſſaria applicata. Reſp. eſſe quidem applicatam, ſed
eſſe impeditam propter maximam rupis reſiſtentiam, quam debiliores
potentiæ vires ſuperare non poſſunt.
Quintò, hinc vna pars tracta non ſequitur aliam vltrò; ſi enim vltrò
ſequeretur minima potentia, ſufficeret ad trahendum maximum pondus;
præterea ſingulæ partes mouentur per impetum.
Diceret aliquis, impetus productus in vna parte producit impetum
in alia.
Reſp. negando; alioquin minima potentia quodlibet pondus
moueret contra experientiam.
Dices, impetus vnius corporis producit impetum in alio, à quo eius
motus impeditur; igitur impetus vnius partis producit impetum in
alia, à qua eius motus impeditur.
Reſp. impetum, qui reuerâ alicui
corpori ineſt, hoc ipſum præſtare;
at impetus non producitur in vna
parte mobilis, niſi ſimul in aliis producatur;
vel enim producitur in
omnibus, vel in nulla;
hinc colliges quantum abſurdum ſequeretur,
niſi hoc eſſet;
quia perpetua eſſet impetus productio, & minimus im­
petus totam ipſam terram moueret;
vide quæ diximus ſuper ea re toto
lib.1. nec enim totus impetus motoris producit totum ſuum effectum
in vnico puncto mobilis, quod ridiculum dictu eſt;
alioquin produ­
ceretur impetus intenſiſſimus;
igitur in pluribus; igitur in omnibus,
quæ ſimul moueri debent, vel in multa.
Diceret aliquis; quando mouetur corpus equi, mouetur etiam ani­
ma;
igitur ſine impetu; igitur per impetum corporis; igitur nomine
tantùm vnionis;
igitur pars corporis alteri vnita etiam ſine impetu,
ſcilicet per impetum alterius moueri poteſt: hanc difficultatem iam
ſoluimus ſuprà l.1.Th.38.Cor.12.
Sextò, producitur impetus æqualis in omnibus partibus, quod trahi­
tur motu recto;
quia ſcilicet motus eſt æqualis; igitur & impetus.
Septimò, funis trahi poteſt diuerſimodè. Primò, ſi altera eius extre­
mitas annulo, ſeu clauo immobili affixa ſit;
alteri verò applicetur po­
tentia, vel pondus; ſiue ſit in ſitu horizontali, ſiue in verticali.
Secundò,
ſi vtrique extremitati applicetur pondus vel alia potentia motrix.

Tertiò, ſi vtraque extremitas clauo immobiliter affigatur in ſitu hori-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index