Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
331
331
332
332
333
333
334
334 (581)
335
335 (582)
336
336 (583)
337
337 (584)
338
338 (585)
339
339 (586)
340
340 (587)
< >
page |< < (659) of 568 > >|
418659COSMOTHEOROS, LIB. I. in utroque genere illo, quàm apud nos varietas. Quænam
vero hæc eſſe poteſt?
Equidem cum, in omni animantium
noſtrorum genere, cogito quibus modis moveantur;
omnia
video eo reduci, ut vel pedibus ingrediantur binis, quater-
niſve;
inſecta ſenis, vel etiam centenis; vel ut in aëre vo-
lent, alarum mirabili vi &
moderamine; vel ſine pedibus
reptent;
vel flexu corporum vehementi, aut etiam pedum
percuſſu, in aqua ſibi viam aperiant.
Præter hos incedendi
modos, vix videtur alius dari, aut omnino mente concipi
poſſe.
Ergo quæ in Planetis extant animantia, uno aliquo
ex his utentur;
aut quædam pluribus etiam, quemadmodum
apud nos aves amphibiæ;
quæ & pedibus incedunt, & na-
tant in aquis, &
in aëre volitant: & crocodili & hippopota-
mi, inter terreſtria, &
aquatica, medii generis. Nulla au-
tem præter haſce vita cogitari poſſe videtur.
Quid enim eſ-
ſe poſſit, in quo animantia exiſtant, præter tellurem ſoli-
dam, aut Elementum liquidum, quale aquæ noſtræ, aut mul-
to liquidius, quale aër;
aut illis ſimilia. Poſſet enim eſſe aër
multò, quàm apud nos denſior, graviorque;
eoque ad vo-
landum accommodatior, neque tamen minus perſpicuus.
Poſſent etiam liquidorum plura genera, alia aliis ſuperindu-
cta eſſe.
Velut ſi, ſuper mare, incumbere cogitetur alia
quæpiam materia, quæ decuplo levior ſit aqua, centuplo
gravior aëre;
ac ſua quidem ſuperficie extrinſecus termina-
ta, ſed ut extra eam, terræ partes ſolidæ emineant.
Sed
non eſt, cur plura hujuſmodi in cæteris Planetis, quàm in
noſtro, inveniri putemus, &
ſi inveniantur, non tamen aliis
modis ibi animalia moveri poterunt.
Cæterùm quod ad va-
rias eorum formas attinet;
cum videamus in variis terræ re-
gionibus miram adeo ac multiplicem diverſitatem;
inveniri-
que in America quæ fruſtra alibi quæras;
magna ratio eſt ut
nullam earum formarum, quæ in Planetis exſtant, imaginando
aſſequi nos poſſe credamus.
Quanquam ſi omnes iſtos mo-
vendi modos cogitemus, quos hic recenſui, nihil mirum eſ-
ſet non magis differre aliquod iſtorum animalium à

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index