Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (660) of 568 > >|
419660CHRISTIANI HUGENII te quopiam, quam noſtra diſcrepant inter ſe. Ea dico quibus
minimum eſt ſimilitudinis.
Quam varia porro ſint genera eorum in Planetis ita opti-
mè colligemus, ſi ad ea quæ apud nos ſunt, miramque in
iis formarum diverſitatem, animum advertamus.
Planè
enim veriſimile eſt, non minori numero occurſuras, ſi quis
ad Jovis, aut Veneris globum cominus ſpectandum admitte-
retur.
Percurramus vero (nam de omnibus dicere longum
eſſet) majores noſtrorum animalium differentias, vel for-
mâ, vel proprietate aliqua ſingulari notabiles;
idque in ter-
11Summam
animalium
apud nos va-
@jetatem eſſe.
reſtribus, aquatilibus, volucribus.
Cogitemus quæ ſit inter
equum, elephantum, leonem, cervum, camelum, porcum,
ſimiam, hiſtricum, teſtudinem, chamæleontem, diſſimili-
tudo;
quanta in aquaticis, cetum inter & phocam, raiam,
lucium, anguillam, ſepiam, polypum, crocodilum, piſcem
volantem, torpedinem, cancrum, oſtream, muricem.
In
avium genere quantum diſcrimen, aquilæ, ſtruthiocameli,
pavonis, cygni, noctuæ, veſpertilionis.
Reptilia pro uno
tantum genere cenſeamus.
At in inſectis formicas ſpecte-
mus, araneos, muſcas, papiliones;
& miram horum natu-
ram, quod ex vermibus volatilia evadant.
In omnibus ve-
ro his, ſcimus quàm magnus præterea ſit numerus minus diſ-
ſidentium.
At quantuſcunque ſit, nihilo minorem eſſe in unoquoque
22Nec mino-
rem in Pla-
@@tis.
reliquorum Planetarum putandum eſt.
Quamvis vero de fi-
gura iſtorum animalium fruſtra per conjecturas quæratur,
tamen de vita eorum generatim jam aliquid aſſecuti vide-
mur;
& de ſenſibus erit in ſequentibus quod dicamus.
Sicuti verò animantium, ita ſtirpium quoque & arborum
33@lem in ſtir-
pibus locum
babere.
noſtrarum præcipuæ differentiæ expendi poſſunt.
Velut quæ
in abiete, quercu, palma, vite, ficu;
tum ea quæ nuces,
Cocos dictas, generat arbore;
itemque alia apud Indos, è
cujus ramis radices novæ pullulant, inque terram demittun-
tur.
Item, in herbis, gramen, papaver, braſſica, hedera,
pepones, ficus Indica foliis craſſis, ſine caule,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index