Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1
Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
In medium niti, sed terrarum, atque liquoris,
Humorem ponti, magnisque e montibus undas,
Et quasi terreno quae corpore contineantur:
At contra tenuis exponunt aeris auras,
Et calidos simul a medio differrier ignis,
Atque ideo totum circum tremere aethera signis;
Et solis flammam per caeli caerula pasci,
Quod calor a medio fugiens ibi conligat ignis,
Quippe etiam vesci e terra mortalia saecla;
Nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
Posse, nisi a terris paullatim quodque cibatur.

Ne volucri ritu flammarum, moenia mundi
Diffugiant subito magnum per inane soluta,
Et ne cetera consimili ratione sequantur:
Neve ruant caeli penetralia templa superne,
Terraque se pedibus raptim subducat, & omnes
Inter permixtas terrae, caelique ruinas
Corpora solventes, abeant per inane profundum;
Temporis ut puncto nihil extet reliquiarum,
Desertum praeter spatium, & primordia caeca.

Nam quacumque prius de parti corpora cesse
Constitues, haec rebus erit pars ianua leti:
Hac se turba foras dabit omnis materiai.

Haec sei pernosces, parva perductus opella;
(Namque alid ex alio clarescet,) non tibi caeca
Nox iter eripiet, quin ultima naturai
Pervideas.
ita res accendent lumina rebus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index