concedunt terram exemp. gr. ſuper aquam, aut ſuper ae
rem poſitam, vim, & operationem grauitatis & com
preſſionis exercere, non itidem aquam ſupra ipſam̨
terram collocatam, nec aerem aquæ incumbentem,
imò nec aerem ſupra aerem conſtitutum, nec aquam
ſupra aquam poſitam. huiuſmodi propoſitionem tali
ratiocinio confirmare nituntur, cum Natura cauſa, &
principium motus ſit, nec operetur fruſtra ſed ad cer
tum finem, & ad bonum, proculdubio ordinauit mo
tum naturalium corporum ad certum finem, & ad bo
num, ſcilicèt ad conſeruationem, & quia actus, ſeù
perfectio quam appetunt, & quam acquirere nitun
tur corpora grauia, & leuia dum mouentur eſt migra
tio, & debita conſtitutio in proprijs locis naturali
bus, grauium nempè de orſum, & leuium ſursùm, hine
ſequitur quòd poſt quam ad debita loca naturalia per
ducta ſunt, motus omninò ceſſat, vtpotè naturæ deſi
derio, & fine expleto, eo quòd vt ait Ariſtoteles Na
tura non mouet corpus aliquod vt ipsum moueat, ſcili
cèt vt ipſum perpetuò, & in infinitum agitet, ſed tan
tummodo vt illud ad terminum, & finem perducat
vt ibidem quieſcat; verùm facultates aut virtutes
quibus ſublunaria corpora ad propria loca feruntur
nil aliud ſunt, quàm grauitas aut leuitas. igitur huiuſ
modi facultates ordinatæ ſunt ad perducenda elemen
taria corpora ad propria loca vt ibidem quieſcant;
nec vlteriùs vſum aliquem habere poſſunt, quando
quidem ſi præterea motum proſe querentur in ſuis lo
cis perturbarent & confunderent naturalem ſituatio-