Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 241 > >|
1dia 150. Certum eſt angulum OCK mino­
rem eſſe angulo SOT: ſi enim linea CK pro­
ducta terminaretur in T, tunc angulus SOT
externus maior eſſet interno oppoſito OCT:
quia verò, quod veritati magis eſt conſenta­
neum, radius ex C Solem tangens eſt CI vl­
tra T, angulus ISC maior eſt angulo TSO;
ac proinde, cum anguli ad T & I ſint recti,
reliquus SCI eſt reliquo SOT minor.
Eſt igi­
tur ſpatium OK minus quàm min.15. Qua­
re vnus gradus complectitur plura quàm
600 ſtadia, ideoquè totus telluris ambitus
maior eſt ſtadijs 216000.
XVIII
Stadij Græ­
si quanti­
tas.
Hìc. autem hærebam in ſtadio, ne cum
Suida errarem; hic enim primùm Milio ſta­
dia 7 1/2 tribuit; ſed poſtmodum Milijs de­
cem, æqualia facit ſtadia 80: Cùm verò ſta­
dium pedibus 600 definierit, Milium dein­
de in pedes 4200 diſtribuit: Vnde conficitur
Milium & 7, & 7 1/2, & 8 ſtadia comprehen­
dere.
Quarè acquieſcendum potius duxian­
tiquo Scholiaſti Græco in propoſ.
5. lib dę
Gæod. Heronis Mechanici, qui ſtadium fuiſ­
ſe paſſuum 100, paſſum cubitorum 4, cu­
bitum verò digitorum 24 ſcribit.
Cum ita­
que paſſus Romanus pedibus quinque con­
ſtaret, ſinguli verò pedes palmis 4, hoc eſt
digitis 16, paſſus Romanus digitos 80 com­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index